Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
sed coelibatus et parsimonia prae et cum ceteris virtutum insigniis ordinem eorum adeo sollemniter decorare cernitur, quod nos ad eiusdem ordinis . . . prosecutionem favorabilem mente fervida anhelamus." Verum tamen haec temporum félicitas non diuturna erat. Cum enim proelia in finibus regni ipsius renovata essent, et Osmani infestum exercitum magis magisque ad occidentem promoverent, cumque multis monasteriis non abbates sacra regula praescripti sed administratores et gubernatores praeessent, quorum magna pars vel laici erant, fieri non potuit, quin disciplina et ordo ipse pessum daretur; velut mons Pannoniae, prima abbatia, ut ex bulla Leonis X. anni i5i4 adparet, plus septuaginta annos abbatum legitimorum indig'uit et per sex annos (1477—1483) laicum, Benedictum e familia Pyher administratorem habuit. Inde evenit, ut multa ordinis domicilia veluti abbatia de Zekk et aliae aut subprimerentur, aut ut s. Crucis de Vértes, b. Mariae de Szent Iobb, s. Gerardi de Czanád aliis ordinibus concederentur. In reliquis vero numerus sodalium adeo imminutus erat, ut in monte Pannoniae, ut hoc adferamus, familia ante celeberrima 1480 non plus decern religiosos haberet x). Atque etiam in provincia Aquileiensi ordo damna fecerat. Monasterium Rosazzo a Martino V. tan quam fundus patriarchae Aquileiensi attributum est, Moggio et Beligna aegre vitám toleraverant. Tristior erat condicio ordinis in Dalmatia, ubi partim aliis ordinibus imprimis s. Dominici et Francisci cedebat, partim Turcarum incursionibus opprimebatur. In insulis tantum Dalmatiae ut Arbe et Trau monialium coenobia perniciei superfuerunt 2). Prospéra vero studia a saeculo decimo tertio in Bohemia erant. Ex monasterio Bfevnoviensi ab Ottocaro II. rege 1213 rogatu Chunonis abbatis colonia eremitarum Politzium deducta est, quae parvum monasterium condidit, ex quo postea praepositura beatae virgini dedicata prodiit 3). Ab eodem monasterio per Bavarum abbatem castellum Braunavia in praeposituram commutatum est 4). Kladrubia, quae suscipiendis Germanis colonis magnam de Bohemorum humanitate laudem sibi merebatur, Presticae, quod praedium Rainerus abbas ab Agnete, filia Ottocari I. regis, 1245 sibi comparaverat, Frauenbergi (Prinda) i3o6 sub Conrado abbate, J) Czinar I. c. I. 2) Czörnig 1. c. v. Eitelberger 1. c. 3) Chronicon Brevnoviense. 4) A Brevnovio etiam Pragae ad s. Thomam per regem Premyslium Ottocarum I. monasterium conditum esse dicitur, quod sub Wenzelio II. 1286 ordini Eremitarum Augustinorum concessum est. Chronic. Brevnov.