Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

s. Adalbertus Pragensis reliquit, qui ipse quoque nonnullos apostolos eo misit r). Quorum opera ut adiuvaretur, Geysa dux in latis imperii finibus ordini s. Benedicti domi­cilium aperire constitué et monasterium nunc celeberrimum montis Pannoniae aedi­ficare coepit 2). Quamquam ei non contigit, ut id confectum adspiceret, tamen eo vivo colonia ordinis ducta ab Adriano primo abbate Brevnoviensi, qui propter turbu­lenta tempóra ex patria excesserat 3), in novum monasterium advenerat. Hoc Geysae filius et successor, Stephanus sanctus, exaediiicavit. Victoria, quam hic magnus prin­ceps a Kupa, principe factionis ethnicae, ad Vesprimium reportaverat etiam triumphus religionis Christianae et cultus atque humanitatis decretus erat. Stephanus igitur religionem Christianam propagandam curavit, regnum in dioeceses divisit, ordini Benedictinorum complura domicilia adsig'navit. Quae sunt : abbatia Pecsvaradiensis 4), s. Adriani de Szala s), s. Hippolyti de Zobor 6), s. Petri et Pauli de Tata 7). Praeter has ad eum auctorem referuntur abbatiae s. Mariae de Bihar et s. Georgii de Iak 8). Unde primi horum monasteriorum incolae advenerint, certo auctore compertum non habemus. Cum tamen exhibeatur, sanctum ilium regem cum Odilone Cluniacensi com­mercium habuisse 9) et monasterium s. Petri auxisse I 0) et cum Cassino Monte con­iunctum fuisse indeque duos fratres ad erigendum in suo regmo monasterium devo­casse "), a vero non aberrabimus, si statuimus, primos Hung'ariae Benedictinos instaurationi a monasterio Cluniacensi propagatae addictos fuisse. S. Stephanus, ut id, quod sibi proposuerat, perficeret, duos cuiusque monasterii fratres munere *) De Adalbert! cura vid. Büdinger : Oesterr. Gesch. 2) Hoc monasterium in monte aedificatum erat, cuius in radicibus urbs Panonia sita erat, a qua nomen accepit. cf. Czinar, Monasteriologia regni Hungáriáé I. 3) Anastasius (Radia) monasterium Brevnoviense reliquisse dicitur propter rixas, quae inter gentes potentissimas Bohemiae, Wrsowece et Libic, ex qua s. Adalbertus erat oriundus , inter­cedebant. Palacky, Geschichte von Böhmen. 4) 1017 ad memóriám partus filii Emerichii condita esse dicitur. Czinar 1. c. I. 179. 5) Ibi iam sub Privina principe Slavorum ecclesia fuisse dicitur. Czinar 1. c. I. 6) Nomen cepisse dicitur a Zoborio belli duce Zwendibaldi, qui a ducibus Arpadii in ex­pugnatione Nitriae necatus erat. Quo anno condita sit, non constat. Czinar 1. c. I. 7) Adprobante rege condita a Deodato de comitibus s. Severini de Apulia. Czinar 1. c. I. 8) Czinar I. 9) Iotsaldi epitaphium Odilonis. I 0) Propterea eius et uxoris Giselae Bavariensis nomina in libro confraternitatis s. Petri scripta videmus. I X) Leonis Chron. Mont. Cassin. II.

Next

/
Thumbnails
Contents