Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

missionariorum fungi voluit l). Ad hos multi alii accesserunt, in quibus Guntherus eremita 2) et s. Gerardus, sodalis monasterii s. Georgii Veneti, principem locum ob­tinent. Illo auctore rex extremis vitae diebus abbatiam s. Mauritii de Bakonybil aedificavit 3). Hic magnus vir partim in monasterio suo, partim in itineribus singulari doctrina sibi comparata cum Hierosolyma peregrinaretur, Quinqueecclesias venerat, ibique precibus Anastasii abbatis cedens remanserat. In eius disciplinam rex filium Emerichium tradidit. Ex solitudine, in quam postea se abdiderat, io3o a rege in sedem episcopalem Czanadensem est vocatus. Ibi verbis scriptis, eruditione exemplo pro regno Dei desudavit et plura monasteria a se erecta ordini s. Benedicti con­cessit 4), dum corona martyrum decoratus ante diem octavum Calendas Novembres 1047 vitám finivit s). Fere decern annis ante (io38) sanctus Stephanus, fidelis amicus et patrónus ordinis, de vita migraverat. Etiam successores vestigia eius presserunt et pauci erant reges saeculi undecimi, qui ordini non domicilia aliqua adsignarent. Sic ortae sunt abbatiae : b. Mariae V. de Saár 6), s. Andreae de Vissegrád, s. Demetrii, b. Mariae et s. Aniani de Tihan ?), b. Mariae V. de Kolosmonostra, ss. Salvatoris de Sexárd 8), s. lacobi de Silisio 9), de Zászty, s. Benedicti de Quinqueecclesiis I 0), s. Benedicti de iuxta Gron, b. Mariae de Pagrány "), s. Martini de Mogyoród, s. Aegidii de Simighio, s. Michaelis Archangeli de Bátha, b. Mariae de Szent Iobb I 2), b. Mariae de Curru x3). x) Möns Pannoniae vero quattuor monachos Leonardum , Concium , Philippum, Henricum dimisit. Horum uterque ad archidiaconatus dignitatem ascendebant. Czinar 1. c. 2) De Gunthero, qui saepius ex cella sua s. Ioanni Baptistae consecrata in Hungáriám veniebat, conferri potest Dudik, Raigern et vita Guntheri. 3) Czinar 1. c. I. 4) A coenobiis a s. Gerardo conditis monasterium s. Gerardi vel Bernardi de Czanad origi­nem duxisse dicitur. Czinar 1. c. I. 5) Büdinger, Oesterr. Geschichte, I. 6) A rego Ovo vel Aba condita esse dicitur. Czinar 1. c. I. 7) Haec monasteria condita sunt tempore Andreae I. regis (1046—1061). Eorum plurima a rege ipso instituta esse videntur. Czinar 1. c. I. 8) A Bela I. (1061 —1063) condita esse dicitur. 9) Originem duxit ab Ottone comité Siimegiensi 1065 circiter. Czinar 1. c. I. 1 0) Sub Salomone rege Hungáriáé 1067 et 1070 ortae esse dicuntur. Czinar 1. c. I. ") A rege Geysa 1075 circiter conditae sunt. Czinar 1. c. I. I 2) Ortae sub Ladislao Sancto rege Hungáriáé. Czinar 1. c. I. 11) Condita post mortem Ladislai Sancti 1095. Nominata esse dicitur ex eo, quod currus, quo corpus sancti regis Varadinum veheretur, sine vectore eo propere tenderet.

Next

/
Thumbnails
Contents