Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

s. Benedicti in terra sua profecerint, haud ignorans monasterio Ostrovicensi 999 cir­citer in insula Moldáviáé constituto incolas ex Altaha - Inferiore accivit, qui Lam­berto abbate duce hoc secundum ordinis domicilium anno 1000 circiter possederunt I). Aliud quoque domicilium monachi Germanici Kladrubiae prope Mies oppidum montanum sibi fixerunt. Ibi Suatoplukius, dux Bohemiae, anno 1108 fundamenta iecerat monasterii s. Nicolao dedicati. Quamquam hoc primum monachis. Bfevno­viensibus destinatum erat, tamen a Wladislao I. Suatoplukii successore, qui aedifi­cium incohatum perficiebat, monachis ex monasterio Zwiefaltensi vocatis traditum est, qui bis in patriam reversi n3o demum, cum tertio advenissent, perman­serunt 2). Iam vero tempóra turbulenta ingTuebant. Bfetislaus I. (1037—io55) strenuus Bohemiae dux, civitatem suam ab imperio Germanorum vindicare conabatur. Quod facillime introducenda liturgia Slavica sese assequi posse arbitratus est. Ad hoc monasterium ad Saczavam deligitur. Postquam a s. Procopio impetravit, ut digni­tatem abbatialem in monasterio a se ipso condito susciperet, ex Ruthenia 1009 Graeco­slavicos monachos evocavit, qui sacra ritu Graecorum et ling'ua Slavica peragerent. Mox tamen monachis pristinis spes beatioris saeculi adfulsit. Cum enim Bfetislaus ab Henrico III. Germanorum imperatore 1041 devictus esset, etiam nova colonia auctoritatem perdidit et Graeci monachi Bfetislao mortuo a successore Spythinewio e monasterio excedere iussî sunt. io56 monachi Latini sub Diethardo abbate, qui antea praepositus Bfevnoviensis fuerat, redierunt 3). Paulo post liberalitate principum etiam nova monasteria aediiicata sunt. Ita Bfetislaus I. 1040 circiter praeposituram s. Ioannis Baptistae sub rupe condidit et monachis Ostrovicensibus tradidit ; postea ad abbatiam evecta est 4). Similiter Otto Bfetislai I. filius, cum Moravia expugnata princeps Olomucensis factus esset, Gradicii (Hradisch) in castello suo prope Olomucium 1078 monasterium con­stituit, cui ex abbatia Bfevnoviensi incolas advocavit s). Etiam supra cellam Nicolai eremitae prope Opatovicum 1086 monasterium s. Laurentio dedicatum exstructum et monachis Cassinensibus traclitum est 6). Paucis annis post (1098) Leitomischlii novum Frind 1. c. I. 2) Köpl, Die herzogliche Renedictiner-Abtei Kladrau. 3) Vide Frind 1. c. I. 4) Frind 1. c. s) Dudik, Raigern, I. 6) Schaller, Topographie von Böhmen.

Next

/
Thumbnails
Contents