Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
monasterium ortum est *). Anno 1109 in densa silva prope Iglaviam abbatia Trebicum exstitit, cuius conditores Udalricus et Lutoldus principes Moraviae fuisse dicuntur 2). Huius monasterii et Raigradii et Gradicii opera indefessa potissimum Moravia humanitate tincta est. His denique 1120 Willimovium prope Czaslaviam principibus Apostolorum consecratum accessit, conditum a Guilielmo (Vilém) comité de Sulzbach, qui una cum fratre Hermanno magnis fortunis id locupletavit 3). Hoc saeculo etiam Porta Apostolorum, Selavia, Podlaáicum abbatiae constitutae sunt. Quo anno et a quibus Porta Apostolorum, quae nomen a patronis sanctis Apostolis accepit, condita sit, pro certo statui non potest. Tamen sententia eorum, qui Sobeslaum ducem conditorem statuunt, magnam habet probabilitatem Certe ab eodem abbatia Selaviensis 1189 condita est 5). Neque, ad quos conditores Podlaáicum s. Margarethae sacrum referendum sit, satis constat. Hoc tamen compertum habemus, earn priore duodecimi saeculi dimidio praeposituram Brevnoviensem fuisse et 1159 a Wladislao rege Bohemiae ad abbatiam monasterio Brevnoviensi subiectam productam esse 6). Etiam Silesia filiis s. Benedicti initio saeculi decimi tertii aperta est. Ibi Casimirus IMiecislai ducis iilius 1211 Teschenae monachis, quos ex coenobio Polonico Tiniz prope Krakoviam sito vocaverat, domicilium fixit. 1269 vero sedem Orlaviam transtulerunt 7). His monasteriis denique 1146 novum coenobium monacharum, secundum Bohemiae, additum est, quod Iudit, uxor Wladislai regis, Teplicii condiderat magnisque fortunis exstruxerat 8). Itaque ex gemma, quam s. Adalbertus condito monasterio Brevnoviensi in terra Bohemica 993 severat, arbor patula excreverat, cuius ramis très terrae, Bohemia, Moravia, Silesia obumbrabantur. Impigri filii s. Benedicti ad munus suum accesserunt, et multae urbes Bohemiae et Moraviae nunc amplae et florentes sudori „nigrorum monachorum u et originem et 1) Frind 1. c. I. 2) Dudik 1. c. I. 3) Ziegelbauer, Hist, monast. Brevnov. 4) Alii portam Apostolorum a familia de Wriovvecen conditam esse arbitrantur. Frind 1. c. I. 5) Frind 1. c. 6) Chronicon breve Brevnov. 7) Heyne, Geschichte des Bisthums Breslau, II. 8) Schaller, Topographie.