Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
agri late devastati sunt. Gravissime vero hac acerbitate terrae Alpinae Austriae adflictae sunt, Multae ecclesiae et monasteria ut Sanhippolytanum, Cremifanense, Trunkirchense, Lunaelacense, Michaelburanum, Mattseense et monasteria patriarchae Aquileiensi subiecta, s. Ioannis ad Timavum, s. Michaelis in Cervignano, Sexto, Beligna multaque Bavariae deleta sunt ; in aliis ut Salisburgi et Indiae numerus incolarum adeo inminutus est, ut muneri suo satisfacere non possent. Accessit eo, ut propter temporum atrocitatem licentia et inmodestia in monasteria irrepserint. Satis tristem imaginem huius temporis rerum scriptores nobis effinxerunt. CAP. II. Plus dimidium saeculi occidens in hac ruina et labe erat, dum rex Otto Magnus victoria praeclara ad Licum prope Augusta Vindelicorum reportata (a. d. IV. Id. August. 955) Hungaros finibus suis coercuit conatusque eorum repressit. Nunc demum loca deserta denuo humanitate coepta sunt tingi. Qua de re episcopi Ratisbonensis, Fraxiniensis , Salisburgensis , Pataviensis optime meruerunt *). Etiam ordo ad opus pristinum paullatim rediit. Cum vero in regionibus Alpinis, quae ad occidentem spectant, propter incursiones, a quibus Hungari non desistebant, paulum proficeret, in regionibus australibus florere et vigere coepit. Nam postquam patriarchae Aquileiensis litibus compositis animos ad Carinthos et Slavos Istriae et Dalmatiae converterunt, non solum antiqua monasteria instaurata, sed etiam nova in Carinthia et Foro Iulio ut Ossiacum 2), Mosacium 3) ? Rossacium atque in continenti et insulis Dalmatiae , ut Arbae 5) , laderae 6), 1) Plurimum in Austria effecerunt Wolfgangus episcopus Ratisbonensis (97 2 —994) antea monachus Augiae-Divitis et Pilgrimus Pataviensis (97 1 —99i)> cuius studia omnes viri docti, quantumvis ceteroqui de hoc episcopo dissentiant, summis laudibus efFerunt. 2) Ossiacum ante annum 1026 a parentibus Poponis patriarchae Aquileiensis conditum primos incolas ex monasterio Inferiore-Altahensi accepit. Ankershofen, Geschichte von Kärnten, II. 2. 3) Mosacium vel Moggio in fine Carinthiae situm ab Udalrico I. patriarcha Aquileiensi (1085 —1125) conditum est. Czörnig, Görz, I. Rossacium (Rosach) ab eodem Udalrico anno circiter 11 15 conditum. Czörnig 1. c. I. 5) Hoc monasterium s. Petro dedicatum circiter 1062 conditum est. Eitelberger, Kunstdenkmale in Dalmatien. Alia monasteria hac in insula erant: S. Stephani, S. Maria Trefandena. 6) S. Chrysogono dedicatum. Eitelberger 1. c. Alia claustra ordinis nostri erant in dioecesi Iadrensi : S. Michaelis de Monte ; ss. Coronae et Damiani (rec. XI cond.) ; s. Mariae Iadrens. b*