Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
parte et ornata, ut euivis urbi deeus esse possit. Monumentum autem indefessi laboris et acutissimi ingenii aere perennius sibi exegit „globo" summa arte exstructo, qui a viris doctissimis laudatus planiore descriptione dignus est: Globus hie, cuius diameter est 1 -4 metri 7 et cuius superficies 6*2 metrorum quadratorum, iam anno i860 construi coeptus est. Internum eius spatium penitus meris orbibus ligneis per columellas inter se coniunctis completum est. Superficies seu velamentum globi ex laminis ligneis tenuibus consistit et massa cretacea pumiceaque glutine coniuncta illinitur, levigatur et politúr. Prima difficultas conspecta est, cum globus meridiano et axi insereretur. Una ex parte inclinatio nimis magna gravitatis momentum vitiosissimum erat. Tentata diverso modo reparatione vitii, in parte leviore lamina plumbea inserta, in parte opposita perforationibus adhibitis, difficultas est superata et globus in meridiano ferreo cireum axem suum conformiter movetur intra annulum ligneum i5'/ 2 centimetrorum latitudine et 2 centimetrorum crassitudine. Globus cum annulo et meridiano nititur columnis quatuor ligneis, quae inter se transversis per crucem asserculis coniunctae et inferius rotulis ex orichalco ad movendum instructae sunt. Quinta columna, ceteris quadruplo crassior, mechanismum continet, partem totius operis artificiosissimam, quam revelare, invito auctore P. Adalberto, nefas esset. Difficillima operis pars erat terrarum mariumque situs delineatio atque depictio et mechanismi ad movendum globum compositio. Columnae mediae, quoad opus erat, excavatae, inclusae sunt plures rotulae certis rationibus adaptatae et pertica cum spira movente coniunctae. Haec spira movens, quae attracta et intensa globi motum efficit inferiori axis polo adnexa et capsulae inclusa, dum attrahendo intenditur, septem circumactiones admittit, quarum una sufficit ad globum per très dies commovendum; igitur septem spirae huius circumactionibus, id est, plenis spirae viribus intensis, globus per 21 dies continuos commovetur. Qui motus, quia reg-ulariter incedit, mechanismi artificium perfectum manifestai. Spirae moventi proxime adhaeret rotula, in modum annuli ingeniöse eum in finem addita, ut spira ipsa ne vehementissimo quidem ictu aut concutiente impetu laedi frangive possit. Totus ille mechanismus artificiose constructus novem rotulis constat. Sed auctor, maiora intendens, necdum inventione sua contentus, etiam anni dies et menses et terrae motum circum solem voluit illustrari. Hunc in finem alter mechanismus inventus et superiori polo axis globi affixus est. Hic cernimus duos orbes numeris circumscriptos, quorum unus horas, alter dies et menses indicat. Supra hos est linea ecliptica, zodiacus, intra quem terra movetur et cuius centrum sol est. Quae omnia conformi coniunctione cum globo duodecim rotulis ratione diversissima inter se connexis efficiuntur tam ingeniosa et exacta mensione, ut ex quo globus ille movetur, nulla unquam temporis aut signorum intercidat differentia. Itaque superne in hoc globo eodem temporis momento et loci, ubi globus proponitur, et omnium locorum infra 34 g'radum longitudinis et 49 gradum latitudinis iacentium vere conveniens tempus, item menses et dies, et denique etiam sidus zodiaci, in quo solum movetur, legere