Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
licet. Annulus ligneus, globum circumdans, qui in g'lobis venalibus plerumque zodiacum repraesentat, in nostro globo in duodecim diurnas et nocturnas horas divisus inservit, ut modo simplicissimo aeque ac ingeniosissimo illico determinari possit, quam diei noctisque horam locus in terrae superficie ad libitum desideratus habeat, ad quod negotium id solum requiritur, ut eius loci longitudo geographica in globo legatur. Viris rei gnaris, g'lobi nostri mechanismum considerantibus , proculdubio patebit, sacerdotem nostrum ingeniosissime invenisse atque construxisse opus, nullo unquam opere simili superatum. Quod si inveniendi indolem manifestai, profecto altera ex parte tabulae geographicae diligentissime ac elegantissime descriptae, nihil eorum, quae novissime detectae sunt, négligentes, non minus indefessae industriae, quam inveniendi artificis ingenii testimonium praebent. Tota globi superficies consistit 2 go tabulis geographicis inter se conglutinatis et lacca obductis, ne aëris intemperie laedi unquam possint. Ut denique quidquid mechanismum et iustum globi motum turbare possit, praecaveatur, globus circum annulum ligneum clathris artificiose confectis instructus est. Hac ratione post i5 annorum conatus atque labores opus „monachicum" feliciter confectum iudicantibus quibusvis rerum gnaris in bibliotheca Raigradiensi spectandum proponitur, quod nemo spectantium sine comprobatione relinquet. Smolík Rupertus (BrevnovenoBraunensis), natus Pragae Boh. die 5. Oct. i8 32. Gymnasii studiis Pragae absolutis habitum Benedictinum Brevnovii induit 1854, ibique 6. Sept. 1857 sacram emisit professionem. Sacerdos ordinatus est i85g die 24. Iul. Iussus ab abbate suo tentamina ex universa theologia subiit rigorosa ac brevi doctoratus laurea meruit decorari. Cooperatoris dein parochiae Metlicanensis fungens officio ad docendam in instituto dioecesano Reginaehradecensi theologiam pastoralem nec non et fundamentalem vocatus non longe post dignitatem et negotia consiliarii consistorii episcopalis obtinuit obeunda. Anno 1875 ad cathedram theologiae pastoralis in univ. Pragena in idiomate Bohemis vernaculo docendae translatus munere decani facultatis theologiae iterato iam functus est. Scripsit: I . Rukovëf pro zpovëdniky. (i. e. Institutiones confessariorum.) Vol. 1. 8°. 2go p. Pragae, typis Bellmann. 1868. II. Plures recensiones Iitterarias et nonnullos tractatus rem catholicam spectantes, qui habentur in „Casopis katolického duchovenstva" (Pragae, typis Rohliőek), et quidem anno 1874: Církevní umëni na vystavë svëtové; anno 1877: Svëceni vody, et eodem anno: Budoucnost katolickvch nàrodû. I Socher Georgius (Lunaelacensis). A Strasswalchen in ducatu Salisburgensi die 6. Aug. 1747 natus, emissis in monasterio Lunaelacensi die 28. Oct. 1765 votis sollemnibus anno 176g ordinatus est sacerdos. Ab anno 1774 usque ad annum 1775 in univ. Salisburgensi philosophiam theoreticam docuit, rediit anno scholastico 1776 exeunte in monasterium Lunaelacense, quo extincto ab anno 1791 munere parochiali in Strasswalchen est functus. Obiit in eodem loco die 26. Nov. 1807. Scripsit: I. Positiones ex prolegomenis philosophiae et institutionibus logicis. Salisburgi, 1775. 4 0.