Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

s. Benedicti, omnimode probatus est, et tunc demum ad sollemnia admissus vota 1 3. Oct. 1 8 1 6 totus Deo se mancipavit. Tunc Olomucium mittitur, ut theologica studia finiret, quod non solum examine publico cunctis adprobantibus praestitit,immo vero tentamine ex religione et philosophia ad docendi munus habilitatem est nactus. Re­siduum temporis ad perlustrandam biblio­thecam sibique in huius generis laborum nanciscendam scientiam dedicabat, quod peropportune Benedicto nostro venerat. Ordinatus enim 5. Oct. 1817 per episcopum Brunensem presbyter et primitiis 19. huius in solio patrio celebratis, bibliothecarii munere decoratur, cuius partes omnimode explens per triennium catalogum funda­mentalem et litteralem omnium tunc ad 20000 computatorum librorum confecit et iam iam ad systematicum conscribendum se accinxit, quum ex mandato abbatis sui, qui obligationi trium monasteriorum s. Tho­mensis, Neo-rischensis et nostri ut profes­sorum cathedras in instituto philosophico Brunensi suis deferrent, satisfaciendum curans, Benedictum nostrum ad hoc genus laborum destinavit. Votis abbatis sui ob­secundare nullam attulit difficultatem. Benedictus enim per decursum annorum philosophiae etreligionis scientiae Studium semper coluerat, quarum etiam cathedram eligendam decreverat. Examine ergo prae­claro ex universa philosophia in universi­tate Olomucensi 2 5. Nov. 1819 et ex reli­gionis scientia 7. Dec. eiusdem anni Brunae peracto, initio anni scholastici sequentis professoris munus in instituto philosophico Brunensi est adgressus, neque his conten­tus, etiam paedagogiae cathedram ambi­bat, post discessum directoris scholae nor­mális nomine Schüller vacantem. Quare ad novum ex praedicta materia examen se accinxit, et tentatione scientiarum eius Olomucii 6. Iul. 1826 peracta, professor harum materiarum factus est. Trium lustro­rum spatium, quod Richter professor pu­blicus in instituto philosophico Brunensi transegit, inter iucundissimos suae vitae annos semper recensuit. Et iure. Verbo enim et exemplo corda audientium et sen­sus sibi devinciendi peroptime gnarus, nec non omnium illorum indigentiis consulens haud paucos iuvenes forti manu in via sa­lutis tum corporis tum animae dirigebat. Ex collectione sua industria facta subsidia fundavit, de quibus bibliotheca ad usum studentium erigeretur, et aegroti lecto de­cumbentes sustentarentur. Non minorem sibi laudem acquisivit sua industria in co­lenda lingua vernacula Slavica, quo tem­pore Studium huius adhuc in cunabulis erat. Ipsemet proprio Marte praelectiones huius idiomatis habebat et, quod hucus­que inauditum erat, die depositionis cae­sareae maiestatis Francisci I. imperatoris in ecclesia s. Petri in eadem lingua pro concione dixit, id quod etiam typis pro­mulgavit. Anno 24. Mart. 1834 subiit Be­nedictus Richter tentamen rigorosum ex história universali, 26. Mart, ex philosophia theoretica et practica, 3o. Iul. ex physica, 2. Aug. ex mathesi in univ. Carolo-Ferdi­nandea Pragae et 8. Aug. qua doctor phi­losophiae et artium liberalium ibidem pro­motus est — cunctis applaudentibus; scri­bit decanus facultatis: — primus doctor philosophiae publice promotus inter Rai­gradienses ! Brevi post electus est sodalis a caes. reg. Moravica ac Silesiaca societate ad promovendam rem agrariam, scientiam 47*

Next

/
Thumbnails
Contents