Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
s. Benedicti, omnimode probatus est, et tunc demum ad sollemnia admissus vota 1 3. Oct. 1 8 1 6 totus Deo se mancipavit. Tunc Olomucium mittitur, ut theologica studia finiret, quod non solum examine publico cunctis adprobantibus praestitit,immo vero tentamine ex religione et philosophia ad docendi munus habilitatem est nactus. Residuum temporis ad perlustrandam bibliothecam sibique in huius generis laborum nanciscendam scientiam dedicabat, quod peropportune Benedicto nostro venerat. Ordinatus enim 5. Oct. 1817 per episcopum Brunensem presbyter et primitiis 19. huius in solio patrio celebratis, bibliothecarii munere decoratur, cuius partes omnimode explens per triennium catalogum fundamentalem et litteralem omnium tunc ad 20000 computatorum librorum confecit et iam iam ad systematicum conscribendum se accinxit, quum ex mandato abbatis sui, qui obligationi trium monasteriorum s. Thomensis, Neo-rischensis et nostri ut professorum cathedras in instituto philosophico Brunensi suis deferrent, satisfaciendum curans, Benedictum nostrum ad hoc genus laborum destinavit. Votis abbatis sui obsecundare nullam attulit difficultatem. Benedictus enim per decursum annorum philosophiae etreligionis scientiae Studium semper coluerat, quarum etiam cathedram eligendam decreverat. Examine ergo praeclaro ex universa philosophia in universitate Olomucensi 2 5. Nov. 1819 et ex religionis scientia 7. Dec. eiusdem anni Brunae peracto, initio anni scholastici sequentis professoris munus in instituto philosophico Brunensi est adgressus, neque his contentus, etiam paedagogiae cathedram ambibat, post discessum directoris scholae normális nomine Schüller vacantem. Quare ad novum ex praedicta materia examen se accinxit, et tentatione scientiarum eius Olomucii 6. Iul. 1826 peracta, professor harum materiarum factus est. Trium lustrorum spatium, quod Richter professor publicus in instituto philosophico Brunensi transegit, inter iucundissimos suae vitae annos semper recensuit. Et iure. Verbo enim et exemplo corda audientium et sensus sibi devinciendi peroptime gnarus, nec non omnium illorum indigentiis consulens haud paucos iuvenes forti manu in via salutis tum corporis tum animae dirigebat. Ex collectione sua industria facta subsidia fundavit, de quibus bibliotheca ad usum studentium erigeretur, et aegroti lecto decumbentes sustentarentur. Non minorem sibi laudem acquisivit sua industria in colenda lingua vernacula Slavica, quo tempore Studium huius adhuc in cunabulis erat. Ipsemet proprio Marte praelectiones huius idiomatis habebat et, quod hucusque inauditum erat, die depositionis caesareae maiestatis Francisci I. imperatoris in ecclesia s. Petri in eadem lingua pro concione dixit, id quod etiam typis promulgavit. Anno 24. Mart. 1834 subiit Benedictus Richter tentamen rigorosum ex história universali, 26. Mart, ex philosophia theoretica et practica, 3o. Iul. ex physica, 2. Aug. ex mathesi in univ. Carolo-Ferdinandea Pragae et 8. Aug. qua doctor philosophiae et artium liberalium ibidem promotus est — cunctis applaudentibus; scribit decanus facultatis: — primus doctor philosophiae publice promotus inter Raigradienses ! Brevi post electus est sodalis a caes. reg. Moravica ac Silesiaca societate ad promovendam rem agrariam, scientiam 47*