Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

bus suis plene omnino respondent. Tum Viennae in familiis illustribus per long'um tempus paedagogum egit, privatim studio philologiae tali cum successu deditus, ut septem linguas adamussim loquendas et scribendas edisceret, Latinam nempe,Grae­cam, Bohemicam (Slavicam), Germanicam, Gallicam, Anglicam et Italicam. Ob mor­bum corporis aeque ac spiritus inopinate sibi contractum ad penates Pferovienses reversus valetudinem per tempus curavit; vitae vero reguláris desiderio ductus, sup­plex factus pro susceptione Raigradii an­no I83I, benedictino habitu 8. Sept, huius ab abbate Augustino decoratur. Novitiatu sub magisterio P. Mauri prioris, sede ab­batiali vacante, absoluto, Brunam ad stu­dia theologica prosequenda mittitur, ubi cum P. lacobo in residentia nostra habita­vit. Quum resolutione aulica, qua examina eius e s. theologia anni primi in ordine scholarum piarum praestita invalida de­clararentur, ab ovo Studium suum incipere debuit, quod cum praeclaro confecit pro­fectu per decursum annorum i833 — 36. S. professionem emisit 8. Sept. i833 et 3o. lui. i836 s. presbyteratus ordine insig'ni­tus est ab illustr. dom. episcopo Brunensi Franc. Antonio Gindel; tum primitias ce­lebravit in ecclesia nostra monasteriali 14. Aug. in praesentia matris et consangui­neorum. Ob morura gravitatem, religiosi­tatem et linguarum variarum notitiam illi­co magister novitii Bedae Dudik institui­tur. Anno i838 P. Baptistae bibliotheca custodienda commissa fuit, quam 1843 28. Sept. P. Antonio Rücker a prof. Brunensi absoluto reliquit. Secretarius abbatis fac­tus ac insuper in cura animarum laborans, affabilitate, modestia et doctrina omnimo­dam, tum novitiorum et confratrum, tum fidelium, quorum confessionibus audiendis vere paterno modo insudavit, sibi acquisi­vit aestimationem et amorem. Ast eheu ! anno i858 in crure dextero gravi vulnere ictus frustra medelam in nosocomio fratrum misericordiae Brunae quaesivit, quapropter 1859 initio Bohemiam ad medicum Pich Horicii habitantem profectus est unde haud melioratus redux ad coenobium ad sum­mum omnium dolorem apoplexia tactus 2 5. Nov. in lectulo suo repertus est mor­tuus et 28 ab abbate Gunthero sollemniter sepulturae traditus. Opera manuscripta, quae P. Mück Raigradiensis reliquit postuma tum in ar­chivo, tum in bibliotheca adservantur et sunt sequentia: a) In archivo deposita: I. Exercitia in lingua Gallica, Latina et An­gl ica diversis annis conscripta in 4 fasc. 4 0, sine pag. sub C. s. 15. i —4. II. Additamenta ad grammaticam Italianam editam per M. Meidinger. Fasc. in 4 0, sine pag. sub C. s. 15. No. 5. III. Meditationes eiusdem. Fasc. in 4 0, sine pag. sub D. g. 24. b) In bibliotheca adservantur: IV. Exercitationes poëticae. Ms. pap. in 4 0. Fol. 147 sub Msn. 606. Sign. F/K. I. b. 5. Mülleitner Ferdinandus (Gottvi­censis), natus die 10. Oct. 1759 in Palt, villula ad radices montis Gottvicensis, et studiis inferioribus Gottvici, humanioribus et philosophicis Viennae absolutis, s. ordi­nis habitu die 22. Oct. 1780 indutus est et sollemnem professionem die 12. Oct. 1783 emisit. Disciplinis theologicis domi pri­mum initiatus et in generali seminario ab­solutis die i. Maii 1788 primum missae

Next

/
Thumbnails
Contents