Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
rum possessores, adenitis ipsorum iuribus et valde imminutis reditibus, ad inopiam fere redegisset, a singulis fere ordinum anterioris Austriae membris rogatus, ut sibi auxilio esset et denuo ad aulam caesaream pergeret, cognita rei difficultate aegre, pro suo tamen religionis et patriae amore tandem consensit et Viennam abiit abbas Martinus. Multum quidem aulae et civitatis faciem et non in melius immutatam invenit, nec tamen frustranei erant eius labores, cum proceres et praesides variorum senatuum, ab ipso et praeside ordinis equestris L. B. de Baden verum rerum anterioris Austriae statum edocti, ad mitiora consilia commoverent imperatorem ; et post quatuor menses Viennae exactos libentissime ad suos rediit. Quintum iter fecit anno 1790. Imperator Leopoldus II., verbis et opere significans, se multa a fratre germano Iosepho II. gesta minime approbare, a subditis sibi delata gravamina benigne audiebat, et omnibus levamen pollicebatur. Quo factum, ut, cum fere ex omnibus provinciis deputati Vindobonam devenirent, anterioris quoque Austriae ordines, in primis ecclesiasticus suum praesidem, principem Martinum vehementer urgerent ad iter pro salute patriae faciendum, quod et summa cum fiducia Viennam fecit. Et revera ab imperatore impetravit, ut omnia privilégia etiam illa ab augusta M. Theresia recens concessa, s. Blasio confirmaret. In suum locum Viennae substituit vices gerentem P. Mauritium Ribbele, qui cetera monasterii negotia et ordinum anterioris Austriae praesertim ecclesiastici curaret, quae et multa industria et dexteritate perfecit. Ceterum facile est iudicare, tot itinera magnós sumptus imporI tasse, et aerario s. Blasii damnum haud exiguum fecisse, licet princeps nunquam non memor religiosae paupertatis supertlua expensa studiose evitarit. Non minus liquet, abbatem muneri perpetui ordinis ecclesiastici anterioris Austriae praesidis abunde fecisse satis ; verum gratiarum actionis loco, ab iis ipsis, quorum commodis diligentur serviverat, invidiis, conviciis, immo calumniis impetitus et honoratus est. Verum nec recensita itinera, nec curae et sollicitudines, quas ipsi congregatio religiosorum sibi commissa, subditi et anterioris Austriae ordines ecclesiastici afferebant, nec quotidiani officii labores aliaque negotia quam plurima abbatem a teneris litterarum amantem detinere poterant, quin etiam nunc adsuetis studiis fere totus vacaret, pluraque opera in lucem emitteret, annum perdidisse existimans, quo non opusculum aliquod, vel operis maioris partem elaboratam prelo commisisset. P. Marquardus Herrgott et P. Rustenus Heer, ultimam monumentorum Austriacorum partem, taphographiam quippe imperfectam reliquerant; cumque inter suos abbas tum neminem haberet, cui hanc provinciám tuto committeret, ipse operi manum admovit, et perfectum in primo suo itinere Vindobonensi imperatrici Mariae Theresiae obtulit, ab illa clementissime accepI tatum, ut quae erga maiores suos tenerrime adfecta, honores istis habitos, ac sibi factos censebat. Codicem dein ejDistularum Rudolphi I. Ilabsburgici, ab aliis iam pridem editum, sed multis adcessionibus nunc auctum, et ordine chronologico dispositum, notisque criticis exornatum, Iosepho II. imperátori inscripsit eique in secundo itinere Vindobonensi ad manum obtulit, non