Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

tam festive acceptum, ac taphographia ab augusta M. Theresia, cum imperátor litte­ras haud magni aestimaret, saepeque di­cere auditus: Se Lotharingum esse, non Habsburgicum. Inter alia opera, quae iam abbas elucubravit, aut perfectius elaborata in publicum emisit, magni ab eruditis exi­stimatur Vetus Liturgia Alemannica, suae sanctitati, pontifici Pio VI. dedicata, quae post éditas Italiae, Galliae et Hispániáé liturgias sola adhuc desiderabatur, et cuius concinnandae gratia praecipuas Germa­niae ecclesias cathedrales et monasterio­rum bibliothecas perlustraverat. Alterum deinde opus , quod inscripsit : História nigrae silvae ord. s. Benedicti Coloniae, non modo res ordinis s. Benedicti, seu hi­stóriám omnium utriusque sexus monaste­riorum sub regula s. Benedicti militantium, quae olim in late diffusa nigra silva exsti­terunt, et hodie exsistunt, praesertim con­gregationis San-Blasianae a saeculo sep­timo usque ad medium decimi octavi, sed et hierarchiam ecclesiasticam episcopatuum Constantiensis, Argentoratensis, Spirensis j et Basileensis describit, addita insuper illustrium in silva nigra familiarum, antea oblivione obrutarum história. Nec minori laudi cedebat abbati opus diligenter ela­boratum de cantu et musica sacra a prima ecclesiae aetate usque ad praesens saecu­lum. Brevitatis causa plura alia opera ab abbate conscripta sileanturhic, cum eorum elenchus typis expressus exstet. Demum venerabilis senex septuagenario maior ad­huc scripsit de sublimi in evangelio Christi, in gratiam confratrum, ut eos ad Studium s. scripturae excitaret, quod opus eius suc­cessor abbas Mauritius typis mandavit. Haec abbatis opera simile cum aliis prae­claris etiam operibus fatum experta sunt, a vere doctis multum laudata, male notata a semidoctis et novatoribus illius saeculi, qui se illuminatos dicebant, et — ipsi du­ces coeci — alios inluminare praetende­bant; Veritas quippe odium parit. Littera­rium commercium frequens habuit cum in­lustribus et eruditis Germaniae, Galliae et Italiae viris, inter quos plures erant vel no­bilitate generis vel ecclesiastica aut saecu­lari dignitate insignes, acatholici etiam non pauci. Harum epistularum complura Volu­mina in ordinem redacta exstant, quae cum plurimis aliis perpetuum doctissimi abbatis monumentum erunt. Etsi vero humilis ab­bas diu noctuque studiis vacando minime nominis famam aut hominum laudem quae­sivit, sed solum pro confirmanda religio­ne, dilucidanda veritate historica et saluti hominum scripsit, magnum tarnen nomen inde sibi comparavit, et existimationem haud vulgarem apud aulae caesareae pro­ceres praesertim, qui, quamvis non litte­rati, litterarum tarnen cultores esse aut vi­deri volebant. Quare ipsi facilis et erat ad illos accessus; et negotia sua facilius et citius expedire poterat. Nil magis in votis habuit optimus pater, quam ut verbo et exemplo filios sibi similes redderet, disci­plinae reguláris, studiorum et laborum amantes; quem in finem subsidia litteraria, quae incendio perierant, resarcire, immo et augere studuit. Bibliothecam vix exstru­ctam quam plurimis et melioris notae libris undique conquisitis, archivum manuscriptis ornavit pretiosis, nummophylacium rario­rum nummismatum adcessionibus locuple­tavit, instrumenta mathematica et physica et mag-nam cochlearum et fossilium con­gessit copiam, et typographiam comparatis

Next

/
Thumbnails
Contents