Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
rei familiari subvenit, ac celerem et copiosam túlit opem; simul totam illius administrationem ita disposuit, ut in posterum eiusmodi periculum vitaretur. Praecipuam autem gratiam et benevolentiam devotissimi patris sibi coliegerunt íiliae in Christo, cum, ipso hortante, perpetuam adorationem sanctissimi altaris sacramenti, saeculo XVII. a monialibus o. s. B. in Lotharingia coeptam, unanimi consensu in se receperunt. Adorationem pie auspicatae sunt die 1 5. Aug. 1 77 1 praesente principe, qui de opere tam pio, tam Deo grato et sacris virginibus salutari, sibi ipsi et monialibus festivo sermone congratulatus est. Ab isto die diu noctuque singulis horis extra chorurn duae, très vel quatuor moniales sibi continuo succedentes in oratorio precibus et canticis in aedificationem populi christiani Deum laudare nunquam desinebant. Quo vero psallentes in choro virgines ad pietatem erga augustissimum altaris sacramentum magis accenderentur, omnem suam devotionem eo dirigèrent, monialibus breviárium ex facultate sedis Romanae novum, ad declarandum et dilaudandum hoc ipsum divinae pietatis inscrutabile mysteriumperbene dispositum et adcomodatum tradidit, quo continuo uterentur, omissis omnibus aliis etiam domini et summis festivitatibus. Breviárium istud in duabus columnis textum Latinum et versionem Germanicam intellectu facilem continet; putabat nimirum abbas, virgines istas, linguae Latinae ignaras, maiori cum pietatis fructu lingua sibi vernacula psallere aut canere; verum ab illis non obtinuit, nisi ut extra chorum horas canonicas recitantes versione Germanica uterentur. Ceterum breviárium hoc typis San-Blasianis impressum quam plurimis laicis multum placuit, in primis piissimae reginae M. Theresiae, quae plura eiusdem exemplaria in suum et domesticorum suorum usum sibi compara vit. Abbates antecessores ad monasterii et statuum anterioris Austriae tuenda iura et negotia expedienda officiales et capitulares suos, plerumque cellerarium magnum Vindobonam miserunt; princeps Martinus ipse quinquies quidem ad aulam caesaream profectus est, etsi non semper cum pleno, nunquam tamen sine prospero eventu. Primum iter suscepit anno 1771, propter varias tunc latas leges monasteriis periculosas, in primis, quod novitii ante annum aetatis vigesimum quartum completum ad profitenda sacra vota admitti non deberent. Et inimicus domesticus, Marcellus Granicher, antea consiliarius aulicus in divo Blasio, Viennae plura machinatus adversus congregationem Blasianam, in primis diploma imperatoris Ottonis II. primum et praecipuum fundationis s. Blasii fundamentum suspectum reddidit. Verum princeps a piissima impératrice M. Theresia benigne susceptus obtinuit, ut in divo Blasio novitii iam anno aetatis vicesimo primo ad professionem admitti possent; diploma Ottonis Friburgi et Viennae authenticum agnitum et declaratum, et princeps pretiosis donis ab impératrice ornatus, gratiosissime dimissus est. Secundum iter fecit anno 1776. Ingratus ille et perfidus, supra nominatus Marcellus Granicher officialibus praesertim, qui reditibus publicis administrandis augendisque praepositi erant, persuasum esse voluit, domui Austriacae competere ius colligendi in tribus dynastiis Blumegg, Bettmaringen et Guttenburg cum monte Beroviensi, quod pro16*