Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

sollerter an neglegenter administret; num solvendis contractis debitis par esse queat; num tuto illi deinceps peeunia pro foenore eredi possit, aliaque. Quae quidem omnia domini, subditorum et foeneratorum com­modo erant adeo evidenti, ut vicinorum principum subditi parem providentiam sibi frustra peroptarent. Paterna dein com­miseratione erga pupillos, quorum Patri­monium saepissime incuria tutorum pes­sumit, pie sanxit, ut bona pupillorum in íiscum publicum pro foenore elocentur sub tutela quaestoris Blasiani in Bonndorf, do­nee pupilli adoleverint, et rebus suis ipsi -prospicere possint. Similiter sanxit de bonis haereditariis miserabilium et absen­tium, ut vere tutor et pater pupillorum dici potuerit. Maximum vero opus pietatis cha­ritatisve aggressus est, condendo, venera­bili capitulo San-Blasiano assentiente, am­plum hospitale in Bonndorf, ad cuius per­petuam sustentationem 80000 florenos ex s. Blasii proventibus devovebat, subditis tantum 9000 conferentibus: idque ex dup­plici fine, ut subditi aetate, aegritudine vel inopia pressi, aut membrorum recto usu destituti, adeoque pani lucrando impares honeste sustentarentur, et ut locus iste in­serviret ad puniendos et corrigendos for­nicarios, prodigos, inoboedientes, aliis vitiis infames. Utique iam antecessor Meinradus de eiusmodi instituto cogitaverat, verum morte praeventus successori Martino reli­quit, ut perficeret. Et révéra post feliciter restitutas s. Blasii aedes, et felicius adhuc compositam cum serenissima domo Au­striaca gravissimam litem, in perpetuum gratitudinis erga Deum monumentum fun­dare statuit illud hospitale. Die 29. Iun. 1781 abbas Martinus sollemniter primum aedificii lapidem posuit. Post triennium aedibus, utensilibus aliisque necessariis rite dispositis die 14. Nov. 1784 primitias pii instituti, decem pauperes et miseros, publica processione e parochiali ecclesia eo introduxit, simul sacellum in honorem s. Laurentii diac. et mart. consecravit, an­nua insuper remuneratione P. P. Paulinis promissa, ut unus eorum singulis diebus dominicis et festivis in sacello sacra face­ret, et praeleeti evangelici segmenti mo­rali explicatione incolas rudes plerumque, male educatos, infimae plebis homines, qui ecclesiam parochialem adiré non possent, instrueret, et ad servandam concordiam, patientiam aliasque virtutes colendas com­moneret, quae hoc hominum genus dece­rent. Numerus incolarum huius hospitalis in dies augebatur. (Grata posteritas ab­batem Martinum anno i856 insigni monu­mento in eius memóriám in Bonndorf col­locato digne honoravit; et anno 1868 tota civitas Bonndorfensis eodem grato animo sollemniter celebravit benignam curam, qua ante centum annos íiscum in gratiam pupillorum fundaverat.) Porro etiam de abigendis perniciosis vagabundis e terri­torio suo, de inquirendis et sublevctndis mendicis et sinistra fortuna in egestate degentibus, et quoadusque quodvis com­mune pauperes sui loci alere teneretur, sa­pienter praecepit et benigne. Ne patres­familias incendio aedium atque supellecti­lis ad extremum inopiae venirent, illis auxi­lium adlaturus, inter subditos ditionis im­perii saluberrimam societatem fundavit, ut ex pecuniis pro rata parte ab omnibus in­colis numeratis tanta summa subrogaretur illi, qui damnum passus est, quanta aequat pretium aedium combustarum. Praeterea 16

Next

/
Thumbnails
Contents