Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
— ii8 — accidit, ut in ipsis annis 177 1 et 1772 ob annonae caritatem fruges insolito prorsus pretio constarent ; et operarii tot mercedem solito maiorem iuste exigerent. Quae tamen omnia animum abbatis minime deiecerunt, quin g'eneroso ausu templum satis amplum et augustum ad exemplar Mariae della rotunda Romae ex lapidibus quadris Deo exstruere incepit. Quo vero tanti operis templum intus forisque omni ex parte redderet absolutum, architectos et artifices maxime célébrés magno pretio conduxit, in primis consuluit architectum Gallicum Dynard, qui ectypon ab academia scientiarum Parisiensi diiudicari et approbari curavit, et ilium electoris Palatini in Manheim. Et indefessa cura principis abbatis, qui fere quotidie praesens artifices et operarios ad diligentiam incitabat, effectum est, ut anno 1783 templum erectum exstaret: et infandum gaudium et ingens admiratio omnes incessit, qui templum hoc omnibus numeris absolutum inspexerunt, quod, sine ullo adscititio ornamento, sola simplicitate et maiestate sua animos intuentium suspensos tenebat. (Templum hoc, cum multis aedificiis olim monasterii die 7. Febr. 1874 diro incendio devastatum, anno 1879 impérium denuo reaedificari curavit.) Usque hue Blasiani usi erant breviario Einsiedlensi, quod cuiusvis fere nationis festis adeo refertum et auctum erat ipsis quoque diebus dominicis, ut illis celebrandis vix totius anni dies sufficerent; lectiones festorum non raro continebant, quae nec pietatem fovebant, nec ad criteria veritatis historicae exacta erant, et ratio huius divini officii ab illo, quod s. Benedictus in sua regula adeurate praescripsit, longissime distabat: ex mente abbatis Martini P. Aemilianus Ussermann pro Blasianis novum breviárium scribere intendit. Opportune autem innotuit, aBenedictinis congregationis ss. Vitoni et Hidulphi in Lotharingia novum breviárium monasticum iuxta regulám s. Benedicti ac missale breviario adeommodatum Nancei anno 1777 typis esse excusum, quod sua cum sancta regula conformitate et argumenti praestantia adeo se omnibus commendavit, ut abbas Martinus cum capituli die 6. Sept, congregati consensu illud utrumque pro choro SanBlasiano et officio divino ipso anno 1777 susceperit. At antiphonaria et ceteri libri chorales, qui usque ad id tempus in usu erant, novo breviario non conveniebant, quare abbas P.Frowino Länder musices satis perito commisit, ut modulos pro hymnis, antiphonis et responsoriis atque omnibus, quae iuxta novi breviarii formam cantanda erant, componeret, qui libri chorales dein typis propriis nitide et correcte excusi multam cantantibus praebuere facilitatem. Placuit etiam devotissimo abbati statuere ut pro reverentia tremendi mysterii in missa conventuali ante elevationem s. hostiae et calicis omnia instrumenta musica, etiam orgánum usque ad orationem dominicam silerent, nilque tunc cantaretur, nisi trisagïon in lingua vernacula, aut: O salutaris hostia a quatuor vocibus. Et cum religiosi Blasiani satis animadverterent, optimo abbati universim musicam instrumentalem seu figuralem in ecclesia omnino non placere, capitulariter statuerunt, ut ea deinceps penitus omitteretur, et cantus choralis in eius locum succederet. Et ita pius abbas omnia tentavit, ut cultus divinus in s. Blasio pietatem redoleret, ad sanctissimo-