Püspöki jelentések a Magyar Szent Korona Országainak Egyházmegyéiről 1600–1850

accommodarent et primo loco veritates a novatoribus impugnatas elucidarent; minus instructi sacerdotes autem ab eiusmodi concio­nibus se abstinentes simpliciter tantum veritatem catholicam proponerent, Praedicationi promovendae praeter — ut ita dicamus — provocationem protestantismi maxime institutio intensior homile­ticae in seminariis et exemplum Card. Petri Pázmány profuerunt. Àetas a tempore Card. Pázmány usque ad Josephum II. pluri­mis gloriari potest concionatoribus aptis et zelosis, quamvis sae­culo 18., quod ad linguam pertinet, defectiones observari possunt. Secundo dimidio saeculi 18. clerus pastoralis conciones suas cen­surae causa consistorio episcopali scriptas exhibere debet. Saeculi 19. praedicationes frigidae moralitatis erant plenae, nec modus theologiam docendi exsiccatus et per Statum directus ex hoc flu­entes effectus tristes avertere potuit. Ex his circumstantiis initium cepit crisis concionatorum et auditorum, praedicatio et vita ab invicem longe separatae sunt, influxus Ecclesiae debilitatur. Epis­copi huic malo mederi conantur, maxime praescribendo elementi supernaturalis maiorem usum, controversiarum cum sectariis praetermissionem, sermonispatrii adhibitionem, concionumdescriptio­nem. Catechesim sub fine medii aevi valde collapsam Conc, Triden­tinum ad vitam novam excitavit decernendo saltern dominicis et festivis diebus liberos in singulis parochiis fidei rudimenta et obe­dientiam erga Deum et parentes docerí debere, (Sess- XXIV, 4. de ref.) Episcopi nostri in disciplinam catechesis restaurandam cito incubuerunt, synodi nostrae etiam ludimagistros et alias personas saeculares — inter quos et parentes — dicto operi salutari intér­esse voluerunt. Sed exsecutio decretorum lente progressa est prae defectu individiorum aptorum. Etiam sub Card, Pázmány in eius archidioecesi doctrina Christiana valde neglecte erat, Dimidio secundo saeculi 17, disciplina catechetica ope individiorum magis excultorum et diligentiorum e seminariis proventorum melior eva­sit. Sed organisatio systematica per totum Regnum solummodo saeculo sequenti disturbiis internis pacatis effecta est. Ad hunc successum multum valuit Congregatio Catechetica seu Doctrinae Christianae apud nos tantum anno 1758 introducta. Haec sodali­tas — opus proprie Jesuiticum — intra tempus breve per Regnum diffusa est, plerumque actione patrum Societatis Jesu, qui ubique missiones catecheticas habebant. Societate Jesu dissoluta Congre­gatio Catechetica paulatim desiit. In história catechesis nostrae Ratio Educationis (1777) novam epocham induxit: doctrina Christi­ana e domo Dei maiore ex parte transfertur in scholam et intro­ducitur in omnes gradus scholarum. In Hungaria quidem ludi­magistri iam ante Rationem doctrinae Christianae tradendae par­tem non mediocrem ceperunt, Catechesis in ecclesia non habeba­tur in plurimis episcopatibus omni dominica et festo, sed tan­tum lenioribus anni temporibus, deinde in adventu et quadragesima, facultatum populi rationem habendi gratia.

Next

/
Thumbnails
Contents