Püspöki jelentések a Magyar Szent Korona Országainak Egyházmegyéiről 1600–1850

Parochi in parochiis suis resident, librosque omnes, quos ad normám Rituális Romani retinere debent, retinent. lis, qui vei ob senectutem, vei ob amplitudinem parochiarum soli non sufficiunt ad sacramenta populo administranda, capellani seu vicarii dantur, qui deinde ad vacantes promoventur parochias; nulli enim parochiale confertur beneficium, nisi prius curam ani­marum cum fructu exercuisset. Omnes vero per se, vei per capellanos suos singulis dominicis et festis sollemnibus populum curae suae concreditum pascunt salutaribus verbis, docendo quae scire omnibus necessarium est ad salutem ac rudimenti 0 fidei pueris aliisque hoc adiutorio indigentibus catechisando instillant. Singulis etiam dominicis et festis de praecepto missam pro populo eorum curae commisso applicant omnes. Nullum ego e clero saeculari ad ordines promovi hucusque, qui e seminario non fuisset. Singuli vero ante singulorum ordinum susceptionem coram consistorialibus assessoribus meis strictum examen subire debent, Antequam autem sacris ordiníbus initien­tur, piis meditationibus et spiritualibus exercitiis in eodem semi­nario per aliquot dies vacant. Totus porro dioecesis meae clerus tonsuram et vestes iugiter defert clericales, atque quoad fori privilégium servantur disposita a Sacrosancta Synodo Tridentina Sess. 23. Cap. 6. de reformat, et a constitutione SSmi Benedicti XIII. in Concilio Romano emanata. Conferentiae theologiae morális in quovis districtu seu archidiaconatu singulo trimestri ab omnibus curam animarum exercentibus, tarn saecularibus, quam regularibus sacerdotibus, illis nempe, qui parochialia administrant, mihique quoad haec plene subiecti sunt, habentur; quibus ex episcopali consistorio meo casus in singula conferentia decidendi mittuntur, qui a quovis pro capacitate decidi, chartaeque cum propria nomi­nis subscriptione apponi, singulorum vero decisio una cum communi decisione in ipsa conferentia facta a vicearchidiaconis eidem consistorio meo submitti debet. Si quae autem errata in decisionibus sub revisione observata fuerint, eadem connotantur, atque iis, qui ita errarunt, notificantur, ut eo maior ex conferen­tiis his profectus hauriatur, quibus magnum apud clerum meum profectum fieri observavi hucusque. Mores saecularis cleri mei exemplares et commendatione digni sunt. Si quem tamen a tramite aberrare contingat, sacris in domo aliqua religiosa exercitiis aliquot mensium aut hebdomada­rum spatio iuxta mensuram delicti instituendis, ieiunio et privatione beneficiorum emendare consuevi. Caput IV. De Clero Regulari. Reguläres curam animarum exercentes, qui iurisdictioni et visitationi meae episcopali subsunt, in iis quae ad curam anima­° E helyett inkább: rudimenta.

Next

/
Thumbnails
Contents