Püspöki jelentések a Magyar Szent Korona Országainak Egyházmegyéiről 1600–1850
rum et administrationem sacramentorum, verbí item divini praedicationem pertinent, sicut reliqui parochi mei, munus sibi commissum fideliter adimplent. Nullus vero extra monasterium degit, nisi qui vei parochiarum vei bonorum temporalium administrationem sibi commissam habent, vei ex dispositione superiorum suorum in aulis quorumdam nobilium capellanos agunt. Ex monasteriis vero eiectus, aut etiam intra septa monasterii degens et scandalose delinquens, in tota díoecesi mea nullus exsistit. Sequentium duorum punctorum materia in hac dioecesi deficit. 2 0 Caput V. De Seminario. p Habetur etiam hic Veszprimii seminarium clericorum, qui ordinarie aluntur numero octodecim; dioecesis vero utilitate aut necessitate id exposcente plures, ex fundatione pecuniaria, cui posuit initium Joannes a Volkra, ineunte hoc saeculo episcopus Veszprimiensis, assignata quapiam summa capitali, quae partim ex piis legatis, partim ex aliorum benefactorum donatione iam exsurgit ad florenos Rhen. 34458, e cuius summae interusurio annuatim veniunt floreni Rhen. 2067 d. 48, atque hi fuerunt usque huius anni mensem Maium reditus seminarii, quo mense molam frumentariam duarum rotarum intra terrenum Veszprimiense per quosdam nobiles cum manifesta episcopalis iuris, utpote terrestralis dominii laesione, multis retro annis exstructam et possessam, per me autem — interveniente supremi in hoc regno Hungáriáé in iuridicis tribunalis sententia — recens recuperatam cum accessione proventuum idem seminarium accepit. 2 1 Non taxa statuta, non beneficium ullum eidem unitum est. Praeter supradictos 18 clericos, in hoc seminario educari solitos, habet episcopatus Veszprimiensis in duobus seminariis, Generali uno, et S. Stephani altero Tyrnaviae 12 alumnos fundatos, ubi totidem etiam clerici constanter aluntur. In seminario Veszprimiensi, uti superius attactum est, sunt alumni 18, qui sub cura civitatis huius parochi in disciplina ecclesiastica recte instituuntur et studiis theologicis sub religiös is Scholarum Piarum professoribus vacant tali cum profectu, ut idonei semper inveniantur omnes, qui curam animarum digne administrent. Cathedrali huic ecclesiae singulis diebus, aliis vero ecclesiis in sollennitatibus earum inserviunt. Constitutiones suas a piae memoriae praedecessore meo Martino Biró sibi praescriptas 2 0 E pontok a püspöknek a szerzetesek fölötti átruházott joghatóságára és a püspököt részükről ért esetleges sérelmekre vonatkoznak. p Itt az első bekezdésben a szemináriumra vonatkozó s előbb kihagyott részt közöljük, azonban nem az egész jelentést tartalmazó kézirat alapján, hanem az ennek alapjául szolgált s teljesebb kezdeti fogalmazvány szerint, amelyre egyébként a jelentésnek e része is utal. 21 V. ö. Hornig i. m. 310.