Dobrossy István - Viga Gyula (szerk.): A pálosok építészeti és művelődéstörténeti emlékei Borsodban - Tanulmányok Diósgyőr történetéhez 8. (Miskolc, 2000)

Joó Tibor-Sólyom Dezső: A diósgyőri pálos kolostor

mely részét használta az erdőmester és mely rész volt az erdészeti számvevő lakása, illetve, hogy a szentély lebontása után a kis temp­lomból alakították ki az erdészeti irodát. Voltak kisebb belső átépíté­Familiae converterit. Familiae autem Cubile in Dispensam. Penes Ecclesiam, modo vero Cancellarium Sylvanalem erat Porta, seu Introitus ad ambitum Conventus ejus­dem, ubi modo Rationistae Slyvanalis Dni Pauli Tahy de Eadem, est Despensa, et ex partre Culina. - In Contiguitate penes Diespensam Dantur modo duo Cubicula, ex antea PP. Paulinorum dispensa efformata. Infra Dispensam Hanc fuit exiguum Cella­rium. Ad hoc ingressus patebat ex Dispensa. Modo vero ampliatum. In quo postea­quam terra egereretur, copiosa ossa Humana alternatim lapidibus, et caemento pluri­bus in ordinibus opleta, copiosioris quantitatis reperta, exceptaque sunt. Ubi pro nunc ipsa Culina, et ambitus, versus Aream structus proexistit, erat exitus ad Hortum. Dum pro muro Ambitum et Culinam Distinguente Fundamenta foderentur, etiam ubique. Humana ossa egerebantur. Imo profulcrox Culinae lapideo fundamentum ad profunditatem unius et mediae orgiae dum foderetur, aeque ossa Humana eruta fuerant in magna Copia. In reliquo ubi Famulitii Cubiculum modo est, ibidem fuit Conventualis Secessus, versus Hortum autem Rationistae majus Cubile ex uno exiguo Cubiculo ejecto laterali muro, qui gradus ad Podeum, et Cellarium distinguebat aedificatum est. Eidem autem adlateratum Cubile in angulo Claustrali in Horto ex fundamentis exstructum habetur. - Introitus ad moderni Sylvarum Rationistae Cellarium ab extus ex moderna area apertus est. Est posteaquam pro gradibus struendis terra egesta fuisset, versus Hortum seu modo Aream, a sinistris in introitu moderni Cellarii, inventa sunt solida fundamenta, et Penes Haec ubique ossa Humana. - Rationistae Stabulum Ao 1817 ex Fundamentis erectum est. E regioné Hujus Stabuli et per totam modernam aream Rationistae Syl­vanalis existebant per modum Alee pulcherrimae proceres arbores Castaneae, deser­vientes pro distractione et refocillatione PP. Paulinorum. - Area vero Rationistae, et Sylvarum Magistri, ac moderni ab utriusque Horti efformabant ... unum Hortum Conventualem. - Ex Castaneis memoratis Nonnullae jam sunt excisae. Ob necessa­riam areae commoditatem. Supra Fenestram Dispensae Rationistae Sylvanalis, ubi prius porta seu ingressus ad ambitum Conventus exstiterat, sequens Inscriptio in Ta­bula lapidea legebatur: D. O. M. H. Conventus ... Corporis Christi de Diós-győr, ordinis S Pauli Primi Eremitae. Fundatus olim A. MCCCXIII Sub Carolo I H Rege Per Stephanum Borsod Regni Hungáriáé Palatinum Dotatus. Dein: Per Divos Hungáriáé Reges Ludovicum I, Mari­am et Sigismundum. Sed Ao MDXXVI Iniqua Caspari Szered Manu eversus. Tan­dem: Sub Carolo Sexto Justo Pio Victore Felici Hungáriáé Rege Reaedificatus Ao MDCCXXXIX." Effigies Stephani Borsod ex Refectorio Patrum accepta, et in atrio Domus Pa­rochialis Diós-Győriensis supra portám Coenaculi apposita. Ao 1812. In Cujus Lista Haec existit Inscriptio: „vera facit virtus ... et Hie post funera VIVAM. - Infra Iconem in duabus tabellis inauratis sequens inscriptio continetur. - „Illustris Comes Ste­phanus Borsod Filius Irenaei fundavit hoc Monasterium Ao 1313 Patres Ladenses de­molitum reaedificarunt 1739. et in memóriám Primaevi Fundatoris ..."

Next

/
Thumbnails
Contents