Bessenyei József: Diósgyőr vára és uradalma a XVI. században - források - Tanulmányok Diósgyőr történetéhez 2. (Miskolc, 1997)
Bevezetés
fuerunt unquam in usu. Caeterum quod ad tributa et telonia ac vectigalia intra regnum attinet, aequum est eis observari. 6. Item, quod nullus officialis seu comes regius inter ipsos morari vel de medio eorum victualia exigere possit. Opinio: potest hoc concedi. Item officiales arcis Diosgiewr teneantur in omnibus praemissis libetatibus eos defendere et etiam in abis iuribus terris, pratis, aliisque utilitatibus et signanter in sylvis quarum usum cives habueunt. Datum Budae, feria quinta proxima ante festum Beatae Margaritae Virginis, 1464. Atque haec quod ad privilegia oppidorum. Quod vero ad supplicationes diversorum dominis commissariis porrectas attinet, eas ordine a prima ad ultimam per breves summas addita a latere opinione succincta unicuique supplicationi respondente, in libellum elemento ,a, notatum contulimus. Quod spectat ad articulum relationis, accuratissime et sequentem serventur in eadem consuetudine servitiorum et educillatio- nis, quae fuit tempore Sigismundi Balassae et dominae Barbarae Fanchi semota crudelitate. Veniendo ad articulos „Interim tamen et sequentem adiunxi- mus...” nobis inordinatus et deploratus status arcis videtur, in quo per dominos commissarios est relicta, maxime quod ad officiales attinet, Martinum Zabo alias Nagy et Franciscum Ursinum, homines Francisci Pestiensis, quorum alteri rei militaris, ac praesidii cura est demandata, alteri proventuum administratio commissa est, nam uterque ad id muneris quod utrique est impositum est ineptissimus, siquidem Martinus Zabo pene idiota est, nec unquam eiusmodi officium gessit, nec ineptus quicquid cogitari potest, eo homine ad eius loci praefecturam. Franciscus autem Ursinus nec ad contrascribatum Cassoviensis tricesimae fuit idoneus, nedum ad provisoratum arcis Diosgyewr sit sufficiens. Quamob81