Bessenyei József: Diósgyőr vára és uradalma a XVI. században - források - Tanulmányok Diósgyőr történetéhez 2. (Miskolc, 1997)

Bevezetés

rem vietur nobis humillime, ut statum collocetur in arce Dios- gyewr ad capitaneatum praesidii, vir militaris, strenuus, e numero capitaneorum, cuius et virtus nota sit, et nomen apud hostes cele­bre, cum sit arx in tanto confinio Tureorum. Provisor quoque im­ponatur aptus natus ad proventus obeundam. Qui item industria sit praeditus ad quaestum utilem movendum exercendumque. Quod ad praesidiarios attinet, is numerus pro hoc tempore suf­ficere videtur, qui in arce est, nisi quod veteres dominae servitores equites 58, alio pedestri transferendos censemus et novos eorum locum adducendos, necessitate poscente poterit e Cassovia et Zenderew de maiore numero provideri. Ea quoque res demandabi­tur commissariis futuris nimirum capitanei et provisoris collocatio et mutatio praesidiariorum, placet etiam, quod dodecim Germani milites sint impositi. De articulis „Porro cum Joannes et Georgius Fanchi...” et duo­bus sequentibus cogendos omnino putamus Joannem et Georgium Fanchi ad producendum testamentum scriptum. Vina vero eorum in oppido Gyewr arestata, in ipsam arcem introducenda, cum mai- estas vestra pecuniis in eam vina emere cogatur. Comittendum etiam Gabrieli Pereni, ut vina in Onod deposita in arcem Dios- giewr ad usum Sacrae maiestatis vestrae abduci permittat. Quod si Joannes et Georgius Fanchi repugnaverint evocet eos director nomine fisci, coram delectis iudicibus responsuros. Ab articulo „Committere dignata est...” usque ad articulum „Jussit praeterea...” inclusum) non aliud sentimus, quod locum pregnantem, et magni ponderis ac momenti cursim? tantum esse preteritum, oportuerat profecto ex praescripto instructionis et ex rei ratione, proventuum omnium unam summam subduci, si mi­nus, ad verum, et ut dicimus praecise, tamen coniectura prope ad verum. Quod non magno negotio poterat fieri, nam census ordi­narios facile erat colligere. Deinde novas vinorum quae caput faci­unt proventuum per annum aestimare vel ex regesto aliquo Si- gismundi Balassae sseu dominae demortuae, elicere ad quam 82

Next

/
Thumbnails
Contents