Bessenyei József: Diósgyőr vára és uradalma a XVI. században - források - Tanulmányok Diósgyőr történetéhez 2. (Miskolc, 1997)

Bevezetés

3. Literae Matthiae regis, ut propter desolationem per Polonos il­latae singulis annis pro omnibus oppidi proventibus etiam nonis comprehensis solvat oppidum perpetuo tantum aureos ducentos. Item, ne eius oppidi in ullius iudiciis seu externi, seu ecclesiastici attrahi possit. Sed coram oppidi iudice causa discernatur, et ad praefectum arcis Diosgiewr primum deinde ab illo ad principem provocatio fiat. Datum in Mezew Kewesd, in festo Divi Ladislai. Anno 1472. Opinio: pensio florenorum ducentorum servetur, si fuit servata tempore Sigismundi Balassae, et si fuerunt cives in usu huius privilegii. Salva educillatione atque aliis emolumentis regiis seu arci peculiaribus proventibus. Secundum caput videtur dignum esse, quod observetur oppidanis. 4. Wladislai regs patens mandatum ad universos et singulos, ut immunitas de tributo civibus observetur. Datum Cassoviae in festo Paschae, anno Domini 1494. 5. Literae Matthiae egis, ut eisdem Ubertatibus, quibus caeterae liberae civitates gaudent, eius quoque oppidi cives, uti frui et gaudere possint, item ut ab omni solutione taxae ordinariae et ex­traordinariae cives exempti sint ducentos saltem aureos per an­num solvant. Opinio: servetur hoc, uti tempore Balassae fuit servatum, non creuntur autem in usu fuisse, et huiustemporis ratio tantam liber­tatem vix admittit. Item ab omni solutione tributaria, etiam in tributis regalibus exempti sint, item nec de frugibus, nec de vinis, nec de aliis eorum rebus nonam solvere teneantur. Opinio: non videtur conveniens cum etiam liberae civitates taxam solvant, serventur, uti tempore Balassae. De tributis re­galibus nimirum vectigalibus seu tricesimis, cum quid educunt, aut inducunt, non est conveniens eis libertatem servari, nec 80

Next

/
Thumbnails
Contents