Bessenyei József: Diósgyőr vára és uradalma a XVI. században - források - Tanulmányok Diósgyőr történetéhez 2. (Miskolc, 1997)
Bevezetés
9. Reginae Annae eodem argumento. Datae Dudae, anno Domini 1503. 10. Literae regis Matthiae, quibus libertas offertur colonis omnibus migrandi undicunii [?] in ditionem arcis Diosgewr promissa etiam immunitate tributorum et onerum per sex annos, atque ita ne eundo et redeundo tributum solvant. Datae Buae, feria quarta proxima ante festum Pentecostes, anno Domini 1446. Opinio: cum id tempus expirarit, neque literae vim obtinent, non foret tamen inutile, si sacratissima maiestas Caesarea similem libertatem nunc publicandam curent. 11. Literae regis Sigismundo in transumpto capituli Agriensis con- ceentes medietatis fluvii Saio usum oppidanis pro meta. Datae Wissegradi feria sexta proxima ante festum Sancti Georgii Martins. Anno domini 1399. Datae litterarum capituli de dominica ante festum Beatae Mariae Magdalenae. 1445. Opinio: retinendum in vigore privilegium. 12. Literae Beatricis reginae, quod oppium facultatem habeant conferendi altarum beneficiae, cum ipsi et eorum progenitores de eus bonis ea deciderint, fundaruntque altaria. Datum Wissegradi, feria tercia post festum Sancti Pauli primi Eremitae, anno omini 1490. Opinio: retinendum privilegium in vigore. 13. Literae Matthiae regis, ne quis clericorum aut sacerdotum cives Myskolcienses ad sedem ecclesiasticam episcopi seu abbatis cuiuspiam citare valeat, sed prius tales coram comitibus paro- chialibus et judicibus causas ipsorum producere et prosequi debeant et teneantur. Opinio: retinendum videtur in vigore privilegium. 75