Bessenyei József: Diósgyőr vára és uradalma a XVI. században - források - Tanulmányok Diósgyőr történetéhez 2. (Miskolc, 1997)

Bevezetés

14. Confirmatio literarum regis Matthiae per Loovicum regum facta, super immunitate civibus concessa tributorum tam re­giorum, quam coeterorum super aquis et itineribus. Eadem opinio quae supra, exceptis semper tricesimis. 15. Wladislai regis, ut caera viridi ad signandas literas, uti va­leant. Annuenum videtur. 16. Annae reginae literae abrogantes primum taxationem scriba­rum, qua ii in vindemia solebant post singulos nummos, quos vo­cabant usuales. Deinde aliam taxationem scribarum quacum ab­solverent homines atque in testimonium quod nonam plene red­didissent, eorum nomina de regestis versa penna delebant a sin­gulis, singulos cubulos vini auferebant et salarium pennae adpel- labant. Datum Budae, 12. Februarii, anno Domini 1503. Opinio: dignum privilegium confirmatione et sane illegitimae officialium rapinae cohercendae. 17. Literae Matthiae regis ne liceat cuiquam vina externa induc­ere in oppidum ibique vendere, ne quidem eremitis. Datae Buda in festo ad Vincula Petri, anno 1472. Observandum civibus privilegium. 18. Literae Lodovici regis, ut in territorio oppido et intra metas ip­sorum ubique liceat civibus cruces seu patibula et rotas erigere, et maleficos detinere ac capitaliter quocunque genere supplicii punire. Datum Budae feria quinta proxima post festum Pente­costes. Anno Domini 1519. Observandum civibus privilegium. 76

Next

/
Thumbnails
Contents