Bessenyei József: Diósgyőr vára és uradalma a XVI. században - források - Tanulmányok Diósgyőr történetéhez 2. (Miskolc, 1997)

Bevezetés

superioribus regni Hungáriáé partibus et consiliario nostro, ac Francisco Pestiensi, proventuum nostrorum earundem parcium administratore, quibus [...] instructio [ex] aula expedita per­suasum praesentes ipsos pro suorum studio operaque et diligentia nobis iam pridem cognita, eam rem dextram perfecturos. Volumus itaque et eisdem committimus, uti ante omnia vocatis ad se fidelibus nostris Joanne et Georgio Fanchy, eis gratiam no­stram regiam nostro nomine significent, deinde exhibitis litteris nostris credentiae exponant, sacratissimae Romanorum caesareae maiestati, et itidem gratam nobis fuisse, eximiam erga nos fidem animique affectionem sororis suae magnificae quondam dominae Barbarae Fanchy, quam ipsa non tantum vivens, verum etiam in ipso mortis articulo constanter declaravit, unde non potuisse nos non clementi inclinatione eius ultimae petitioni per nuncios nobis porrectae, qua ipsa nobis pie et diligenter commendavisset annu­ere, nos igitur eorum protectionem propenso favore suscepisse, et constitutum hoc nobis esse, ut eos data occasione omni gratia no­stra promoveamus et quantum ad petita bona spectat, pro oppor­tunitate clementer ipsorum rationem habeamus. His atque similibus rationibus praemissis, referant eis sacram caesaream maiestatem dominum iuxta votum dictae magnificae dominae Barbare Fanchy decrevisse, nec inscriptione, neque alio ullo titulo arcem Diosgyewr cuiquam obligare alienareve, sed pro se ac sacra regni sui Hungáriáé corona cuius ea peculium est, retinere velle. Quare eius caesareae maiestatis et nostram cle­mentem voluntatem esse, ut memoratam arcem ipsis, uti commis- sariis nostris ad id delegatis resignent juxta fidelem sororis suae suamque propriam oblationem, deinde commissarios nostros de ea disposituros pro nostra sententia, proque eo mandato quod a nobis acceperunt videant nosque obsequenter ac in se obtemperent. Deinceps vero etiam castellanis ad se vocatis praemissa prae­fatione gratiae nostrae, et litteris credentiae redditis, eos collau­dabunt, quod iuramenti sui memores exstiterint, ac sicuti fideles 60

Next

/
Thumbnails
Contents