Bessenyei József: Diósgyőr vára és uradalma a XVI. században - források - Tanulmányok Diósgyőr történetéhez 2. (Miskolc, 1997)
Bevezetés
et constantes servitores decuit, nos de promptitudine ipsorum, arcis istius Dyosgywr nobis resignandae litteris suis certiores fecerint. Proinde nos quoque cognita et comperta eorum laudabili in nos fide studio atque integritate, protectionem eorum tam quod ad Balassas, quam quod ad alios quoscunque attinet, libenter suscepisse, et eorum inposterum semper curam pro rerum et temporum conditionibus oportunam habituros esse, ac subinde ab eis postulent arcis resignationem, nulla interposita mora atque ita tandem se caetera proposituros significent, quae a nobis in mandatis acceperint. Quod si de expeditoriis mentionem fecerint, eas aput se extare dicant, ipsisque se reddituros polliceantur, simulatque arcem tradiderint inquam admissi pro portis eius claves sibi exhiberi postulent, eisque acceptis expeditorias illis reddant. His itaque praemisso modo rite peractis arceque recepta com- missarii nostri ad se vocent Joannem Fanchy ipsique nomine nostrae referant nos non tam sororis suae defuncte commendationis interpositae, quam super fidebtatis et constanciae benigna habita ratione, ac de eius sincero erga nos animo et pericia militari et confisi ipsum dignum censuisse. Cui interea temporis donec sacratissima caesarea maiestas exploratis et cognitis arcis istius proventibus alium deliberaverit, praefata arx Dyosgewr conservanda custodienda et unacum proventibus suis omnibus administrandis committatur. Proinde dicti commissarii praefato Joanni Fanchy fidelem arcis custodiam et conservationem nomine sacrae Caesareae maiestatis tradant, eique legittimam proventuum admims- trationem credant, donec sacra maiestas caesarea istius loco aliter prospexerit, eumque solemn et religioso juramento sacrae Caesareae maiestati eius his successoribus legitimis Hungáriáé regibus obstringant, adiungentes nostrarum unquam ullis hostibus ac adversariis nostris tradere ausit. Item quod quandocunque sacra caesarea maiestas sic nos eandem ab eo recipere voluerimus, illic semotis omnibus excusationibus causis et praetextibus omnique 61