Bessenyei József: Diósgyőr vára és uradalma a XVI. században - források - Tanulmányok Diósgyőr történetéhez 2. (Miskolc, 1997)
Bevezetés
per quoties aliqua arx domusve ita longissimi temporis successione recipitur apprehenditurve ex usu eius est, qui recipit vel apprehendit, ut omnes pristinas officiales ex ea removeat abalietque propter multas causas. Et quia perpetuo illi ad veterem suam consuetam administrationem accomodarent, et de consuetudine sua vel egre vel nunquam possent deduci. Et quia fieri facile potest, ut illi officiales sic proventus premant occultis et ingeniosis inventionibus modisque, ut bonam eorum partem recuperator non intelli- gat. Deinde ita est affecto corpore, ut propemodum ad officia inutilis videatur, ex quo podagra sic occupatus tenetur, ut nec incedere bbere, nec externa negotia providere valeat, provisor autem seu praefectus arcis Diosgiwr, debebit pro commodo maiestatum vestrarum oppida, possessiones, villas, agros, decimas, nonas atque allodia subinde visitare, et pro defensione bonorum arcis etiam ad hostem attendere eumque inhibere ac repellere, homo autem ita impedite valetudinis, haec et alia officii sui onera nequaquam subire potest. Haec est, clementissime rex, de duabus praedictis personis nostra summissa opinio. Porro cum necessitas postulet, ut mature castrum Diosgiwr ad rationem maiestatum vestrarum unacum pertinentiis suis occupetur et idoneo officiali administratio eius committatur. Nos pro mandato maiestatis vestrae sacrae officii nostri obligatione et summa cura et solicitudine quesivimus personam ad eius arcis praefecturam idoneam et percurrimus animo et recensuimus omnes, qui alicuius nominis et existimacionis habentur, praesertim servitores maiestatum vestrarum et capitaneos superiorum partium. Verum ne eis enumerandis prolixius hoc nostrum scriptum faciamus, prae ceteris omnibus nobis unus Franciscus Zalay, qui certorum equitum et peditum numero in praesidio oppidi Wngwar agit, maxime ad capitaneatum seu castellani officium aptus et idoneus videretur. Est enim vir militaris, probus, modestus, sobrius et a barbarica crudelitate ac feritate alienus, et qui in actionibus ratione et ordine bono se moderatur. Illum igitur in capi51