Bessenyei József: Diósgyőr vára és uradalma a XVI. században - források - Tanulmányok Diósgyőr történetéhez 2. (Miskolc, 1997)

Bevezetés

taneum seu castellanum arcis praefatae cum commodo maiesta- tum vestrarum praefici posse censebamus, quandoquidem illa arx terraque firmissima defensione indiget. Hoc modo, ut illi custodia arcis committeretur, cui et equites ac pedites, quos maiestates vestrae Sacrae illic ad custodiam loci et dicionis illius necessarios conducendos alendosque clementer decreverint, subjicerentur. De­inde in arcem duo minores castellani ordinarentur, qui continue in arce essent, et ii quoque a dicto capitaneo seu castellano Francisco Zalay dependerent, sicuti et dominus Balassa et demortua coniunx eius duos intertenerunt cum etiam arcem dupplicem esse intel- ligimus, ac una ad securam arcis conservationem et custodiam in­vigilarent. Franciscus vero Zalay cum res ita posceret, equitatu ei adiuncto, et in campum progrederetur, atque quoad fieri posset, subditos arcis et possessiones a depopulatione hostium defenderet, habita intelligentia etiam cum vicinis finitimis capitaneis prae­sidiisque Agriensi et Zendrewiensi. Caeterum ad redituum arcis administrationem, atque curam constituendus videtur fidelis atque diligens et allodiaturae peritus, qui officio provisoris fungens proventus arcis universos aliaque emolumenta curaret et perciperet, ac de omnibus rectam rationem teneret, neque in eos ullo pacto capitaneus seu praefectus se ingereret praeterquam quod ubi opus esset illi adiumento esse de­beret, dictus autem provisor castellanis et equitibus ac peditibus caeterisque arcis necessariis servitoribus solutionem praestaret, iuxta instructionem ac limitacionem maiestatum vestrarum et is de omni eius administracione completis singulis annis, rectam, certam, liquidamque rationem apud hanc cameram reddere tenea­tur a qua duntaxat post maiestates vestras immediate depen­deret. Ad hoc autem officium personam dignam et sufficientem nominare in tanta hominum penuria non possumus, sed videtur nobis sufficientis personae ad officium provisoris deligendae pro­vincia demandanda, commissariis suae nomine maiestatis vestrae ad accipiendam arcem atque statum eius ordinanfdum] profecturi 52

Next

/
Thumbnails
Contents