Bessenyei József: Diósgyőr vára és uradalma a XVI. században - források - Tanulmányok Diósgyőr történetéhez 2. (Miskolc, 1997)

Bevezetés

cesserit experientia servire possit. Cur autem eum arci praefatae praeficiendum nullo pacto arbitremur, causae hae videbantur. Primo, quod cum arx hosti Christiano nomini infenso vicina sit, requirit praesentis temporis condicio, ut homo rei militaris turci- caeque astuciae et doli gnarus custodiae dicti loci praeficiatur, qui nimirum hostium petulanciam ac excursiones frequentes ad dicio­nem seu bona arcis, cum ei adiunctis equitibus quoad fieri poterit propulset, et ubi res atque occasio tulerit, prudenter et infracto animo cum hoste manus conserat. Caspar Draskowyth bonam quidem de sua in re bellica virtute spem promittere videtur, non­dum tamen hactenus in re militari ita cum existimamus versa­tum, neque eam vafrissimi hostis vicini cognitionem habere ut commode maiestatibus vestris et regno illic servire queat. Est enim iuvenis, et ex illo iuvenili fervore praeceps facile se et alios sub ipso milites in discrimen praecipitaret, et locum ipsum in ex­tremum periculum adduceret. Cum hostium dolos, fraudes, insidi­asque cavere nesciret. Accedit huc illud etiam, quod ipse officio nullius arcis functus hactenus fuerit, neque opinamur eum ea sol­lertia praeditum esse, ut negotia quae provisori curanda incum­bunt, rite curare atque exequi sciat possetque nimirum proven­tuum tractationem, agriculturae exercitium, item victualium di­spensationem et id genus alia, quae requirit hoc officium, hisque, de causis nostra est humillima sententia de hac persona eam ne­quaquam esse assumendam. Joannes Fanchy vir bonus est et quieto ingenio, atque ex usu quotidianarum rerum tum in re militari non mediocri laude versa­tus est, tum etiam in similibus officiis tenendis non contemnen­dam prudentiam et in rebus agendis experientiam sibi acquisivit, atque etiam maiestatibus vestris capitaneatu quinquaginta equi­tum Cassoviae fideliter servivit, verum cum circumstantias nego­tii penitus considerans, eum quoque huic muneri adhibendum non censebamus. Nam licet hae et aliae in eo sint de testamen hae no­bis occurrebant rationes, quibus movebamur, primum quod sem­50

Next

/
Thumbnails
Contents