Bessenyei József: Diósgyőr vára és uradalma a XVI. században - források - Tanulmányok Diósgyőr történetéhez 2. (Miskolc, 1997)
Bevezetés
si esset idoneus. Cum vero nobis eas personas optime notas ea- rumque industriam perspectam maiestas vestra sacra sibi persuadeat, praecipit nobis benigne, ut deliberemus, num praefatus Fanchy huic officio aptus sit ac si quid obstiterit quominus is ad- scisci queat consultemus quisnam in provisorem et quis in castellanum dictae arcis commode praefici videatur, opinionemque nostram ea de re ad maiestatem vestram perscribamus. Clementissime rex, huiusmodi mandato maiestatis vestrae sacrae summisse accepto, de negotio praedicto accurrate consultavimus atque pro tenui iudicio captisque ingenii nostri diligenter cum suis circumstantiis rem perpendimus, in qua nihil aliud spectavimus pro nostra erga maiestates vestras sacras ac regni huius coronam fide quam commodum et utilitatem maiestatum vestrarum atque huius regni nec quicquam in derogamen honoris vel aestimationis cuiuspiam personae aliquid a nobis dictum propositumve maiestas vestra sacra arbitretur, sed id quod communi voto senciebamus nobisque de re maiestatum vestrarum fore videbatur, fideliter ma- iestati vestrae perscribendum duximus. Sancte atque valde utiliter sacratissima caesarea maiestas, dominus noster clementissimus decrevit, quod arcem Diosgiwr tanquam postliminio ad sacram coronam huius regni restitutam, nullo titulo ab ea alienandam statuerit, utpote peculium eiusdem. Quae cum eius loci sita sit, ut hosti crudelissimo eidemque vigilan- tissimo, atque factiosorum dicioni propingua sit, censemus talibus personis eam committendam esse, ut tam custodiae conservationisque ipsius arcis, quam etiam proventuum fidelis et accuratae administrationis solertem curam habeant. Ut autem ad personas in litteris maiestatis vestrae nominatas veniamus nostramque de eis opinionem maiestati vestrae uti domino nostro clementissimo humillime, sine ulla invidia vel malevolentia aperiamus, exordium sumemus a persona domini Caspari Draskowyth. Is enim et nobilitate generis et aetate ingeniique bonitate talis est, ut qui tam maiestatibus vestris, quam etiam huic patriae suae ubi maior ac49