Bessenyei József: Diósgyőr vára és uradalma a XVI. században - források - Tanulmányok Diósgyőr történetéhez 2. (Miskolc, 1997)

Bevezetés

i Serenissime rex, fili nobis charissime, salutem et omnis pro­prietatis continuum incrementum. Generosa et magnifica Barbara Fanchy, relicta magnifici quondam Sigismundi Balassa in ipso fere articulo mortis suae, nobiles servitores suos Christophorum Lorantffy et Christophorum Séraphin obstrictos prius jurejurando ad nos cum supplicatione sua dirrexit. Illi itaque nuncii venientes huc ad nos, praesentaverunt nobis supplicationem dominae suae, cujus summa est ista, ne nos arcem Dyosgyewr, quam condonata inscriptionis summa gratis nobis resignasset, cuicunque daremus, deinde ut fratres suos Joannem et Georgium Fanchy ah quibus bo­nis clementer provideremus, obtulerint etiam literas ab ipsis Jo­anne et Georgio Fanchy, qui idem supplicant, castellanorum quo­que, qui memores fidei suae nobis praestitae, paratos se offerunt ad resignandam arcem. His itaque cognitis, voluimus, quid nobis videretur, et quid majestatem vestram facere velimus in hac parte eandem eo docere. Imprimis autem, quod in articulo mortis illa domina nos humiliter petiit, ne arcem dictam cuicunque daremus, sciat serenitas vestra nos quoque constanter decrevisse, neque in­scribendam, nec ullo alio titulo a nobis et a sacra nostra corona, ceu peculium ejusdem abalienandam esse, verum quod ad occupa­tionem attinet, item officialium impositionem, praesidiique inter- tentionem deinceps cogitandum est, cum autem defuncta domina non mediocre beneficium in remittenda arce nobis praebuerit, de­mum Joannes Fanchy non indignum se gratia nostra, vel ad ad­ministrandum magistratum sese ostenderit. Si idcirco et benefi­centiae ratio haberi debet, et personae, bona et laudabiles quali­tates accederent, Joannes Fanchy ad officium provisoris ante om­nes constitui videretur, quod si serenitati vestrae is constituendus non videbitur, Caspar Draskowyth nobis idoneus, et sufficiens ad officium provisoris apparet, quare praedictos nuncios ad serenita­tem vestram remittendos duximus, velitque eadem iam de offici­alibus in arcem illam imponendis matura deliberatione praehabita decernere, ita ut vel alter ex nominatis personis officialis consti­42

Next

/
Thumbnails
Contents