Bessenyei József: Diósgyőr vára és uradalma a XVI. században - források - Tanulmányok Diósgyőr történetéhez 2. (Miskolc, 1997)

Bevezetés

tuatur, vel quod uterque unus provisoris, alter castellani officio fungatur, si serenitati vestrae quoque ita videbitur. Coeterum ad tractandum cum futuris officialibus, deinde ad recognoscendum arcis necessitates ac bonorum proventuum emolumentorum que quantitatem, denique ordinem, numerum et modum in praesidio constituendum serenitas vestra certos commissarios quoque pri­mum ordinare et expedire velit. Ubi defuncta domina quietantias dandas cognatis suis, ab ipsis Balassy postulat, serenitas vestra per Wolffgangum et Ladislaum, qui in curia eiusdem sunt, dari fa­ciat, per alterum Andreám, qui in serenissimi principis archiducis Caroli est, filii nostri charissimi, cum eius serenitas advenerit huc, nos quoque dari faciemus. Quod vero Joannes et Georgius Fanchy aliqua bona sibi dari supplicant, recordamur nos vivente adhuc so­rore ipsorum oppidum, Aranyas vocatum, ad arcem illam per­tinens, certis conditionibus ipsis dedisse. Mittimus quoque ad majestatem vestram certas officialium ipsius defunctae dominae supplicationes, ad quas gratiosum ipsis responsum dare curet. Quam bene valere optamus. Datae Oeniponti, 12. die mensis Mar­tii, anno Domini 1563. Ferdinandus mp. Postscripta. Voluimus serenitati vestrae hoc quoque suggerere, ut cum commissarios ad recipiendam arcem Dyosgyewr officia­lesque imponendos ordinaverit, eisdem in instructione committat, ut ab officialibus, quicunque sint futuri, non solum de fidelitate, sed etiam de manutenenda fide et religione catholica in villis et oppidis ad arcem pertinentibus iuramentum recipere debeant. Franciscus Forgach mp. episcopus Varadiensis 43

Next

/
Thumbnails
Contents