Bessenyei József: Diósgyőr vára és uradalma a XVI. században - források - Tanulmányok Diósgyőr történetéhez 2. (Miskolc, 1997)

Bevezetés

[Címzés a levél külzetén:] Sacratissimo Romanorum imperatori, Hungáriáé, Bohemiae etc. regi domino et domino meo clementis- simo ad manus proprias. Sacratissima caesarea maiestas domine, domine mihi clemen­tissime! Orationum et fidelium ac perpetuorum servitiorum meorum in gratiam vestrae sacratissimae maiestatis caesareae humillimam commendationem. Literas vestrae sacratissimae maiestatis cae­sareae vigesima prima die Februarii ex oppido Insprug datas heri accepi, in quibus vestra sacratissima maiestas caesarea mandare mihi dignatur, ut quoniam intellexerit dominam relictam quon­dam Sigismundi Balasy proximis diebus e vita decessisse, arcem Diosgyeor utpote quae post illius obitum immediate ad maiesta- tem vestram caesaream pertineret, quamprimum ad rationem vestrae sacratissimae maiestatis caesareae occupari facere et postea vestram sacratissimam maiestatem superinde certiorem reddere deberem. Domine clementissime, quamprimum literae vestrae sacratissimae maiestatis mihi sunt redditae, statim com­municato cum dominis camerariis Hungaris consilio, quum in his partibus nullus talis occurreret, cui eam provinciam demandarem, commisi authoritate vestrae sacratissimae maiestatis generoso domino Francisco Zay supremo capitaneo Cassoviensi et Francisco Pesthy administratori proventuum vestrae maiestatis in partibus illis superioribus, ut se ad arcem illam Diosgiewr conferre eamque ad rationem vestrae sacratissimae maiestatis caesareae defacto occupare debeant. Dedi etiam commissionem eadem autoritate ve­strae maiestatis caesareae ad officiales et castellanos ac ad cunc­tas pertinentias eiusdem arcis, ut ipsis Francisco Zay et Francisco Pesthy in hiis, quae nomine maiestatis vestrae sacratissimae eis facienda dixerint, firmiter obedire, et obtemperare debeant, et ne 37

Next

/
Thumbnails
Contents