Bessenyei József: Diósgyőr vára és uradalma a XVI. században - források - Tanulmányok Diósgyőr történetéhez 2. (Miskolc, 1997)

Bevezetés

proprietatem, eadem domina vigore supradictae inscriptionis sibi et olim marito suo pro summa viginti millium ducatorum per prae­fatam sacram caesaream regiamque maiestatem facta, in totali arce Dyosgyewr praenominata cunctisque eiusdem pertinenciis, sibi suisque heredibus et posteritatibus universis peramplius re­servando, sed totum et omne ius suum omnemque iuris et dominii proprietatem, quos et quam in eadem arce Diosgewr et universis eiusdem pertinenciis hucusque titulo inscriptionis praedictae sibi et olim marito suo, ut dictum est, factas habuisset, in saepedictam sacram caesaream regiamque maiestatem pleno iure transfe­rendos, his tamen condicionibus interventis, et specialiter declara­tis, quod quemadmodum praefata Sacra Caesarea et Regia maies- tas ipsam vigore literarum suarum clementer assecurare dignata esset, ita vita ipsius durante totum et integrum arcis ipsius Dios­gewr et pertinentiarum eius dominium et gubernamen, proven­tuumque eiusdem percepcionem penes ipsam nemine sibi in colle­gam adiuncto, relinquere dignetur, ipsaque habeat liberam de proventibus eiusdem arcis disponendi, agendi et providendi, pro suo placito voluntatem pariter et facultatem, ipsa vero quando- cunque deo optimo maximo ita visum fuerit, e vivis migrante, to­tum arcis eiusdem dominium cum omnibus eiusdem pertinentibus et proventibus transeat et devolvatur ad manus saepedictae mai- estatis caesareae ad sacram scilicet regni Hungáriáé coronam re­aliter et pleno cum effectu, quod si vero praefata sacra caesarea et regia maiestas in libero dominio praetactae arcis Diosgewr, ipsam dominam relinquere et conservare nollet, vel autem eandem ar­cem a sacra regni corona alienare et inscribere vellet, extunc in tali casu, praedicta summa viginti millium aureorum eidem domi­nae et post mortem eius egregiis Joanni et Georgio Fanchy, fratri­bus suis ipsiusque heredibus reddi et restitui debeat. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam praesentes litteras nostras ad fidelem relationem dictorum testimoniorum nostrorum nobis modo praemisso factam, confectas praefatae sacrae caesareae re­30

Next

/
Thumbnails
Contents