Bessenyei József: Diósgyőr vára és uradalma a XVI. században - források - Tanulmányok Diósgyőr történetéhez 2. (Miskolc, 1997)
Bevezetés
5. 153£. szeptember 17. Trident I. Ferdinánd király - Pemfflinger Istvánnak. AZ IRAT: A: ÖStA HHStA Hung. AA. Fase. 29. 1536. Sept-Oct. fol. 42. W 297. Stephano Pempflinger Ferdinandus etc. Magnifice fidelis dilecte! Intelleximus, quod circa negotia castri Diosgher non sine querelis ad nos scripsisti, sed quia sacratissimae reginae Mariae etc. ita potissimum visum sint de eo huic suo non minus, quam nostro fideli servitori gratificari, non potuit nobis displicere, quin potius nos decuit tam boni servitoris commodo de recenter favere, in quo non est, quod culpari possimus. Quantum vero ad debita tibi pupillisque persolvenda attinet, commisimus nos iuxta petitionem tuam locumtenenti et consiliariis illic nostris item etiam dictae reginae Mariae consiliariis medium agant, quatenus debitorum illorum rationem tecum inire concludereque, non posthabeant verum etiam tibi, in quantum aequitatis ratio postulat, pro habenda solutione assistere curent. Quod reliquum est, scito nos brevi Deo dante Vienne futuros, et de omnibus, quae regni istius nostri Hungarie necessitas rerumque praesentium dispositio requirit, mature et opportune promereri possimus. Datum Tridenti 17. Septembris, 1536. 14