Bessenyei József: Diósgyőr vára és uradalma a XVI. században - források - Tanulmányok Diósgyőr történetéhez 2. (Miskolc, 1997)

Bevezetés

6. 1540. augusztus 14. Bées AZ IRAT: B: ÖStA HHStA Hung. AA. Fase. 43. 1540 Augustus, fol. 24. W 339. TARTALMA: I. Ferdinánd király kegyelemlevele a János király pártjáról az ő hűségére tért Balassa Zsigmond borsodi ispán szá­mára, amelyben biztosítja, hogy a Szapolyaitól elnyert javakat megtarthatja. Mandatum Ferdinandus etc. Recognoscimus per praesentes, significantes quibus expedit universis, quod nos magnifico Sigismundo Balassa de Gyarmath, comiti comitatus Borsodiensis in gratiam nostram recepto et ad fidelitatem nostram reverso plenam et omnimodam facultatem dedimus et concessimus, prout damus et concedimus per praesentes, nempe ut possit omnes eos, quicunque hactenus regis quondam Johanis partes imperiumque secuti sunt, ad obedi- entiam et fidelitatem nostram attrahere, iliisque nomine nostro gratiam facere de omnibus excessibus, si quos in nos et regni nos­tri coronam admiserunt, atque adeo eosdem verbis nostris assecu- rare et certos reddere, quod quaecunque bona sive possessiones nunc habent ab ipso quondam rege Johane legitime collatas et do­natas, in iis non solum eos permanere sinemus, verum etiam con­servabimus, et manutenebimus, dummodo sese fidelitati nostrae et servitiis nostris adstringant, nosque pro vero legitimo et natu­rali eorum domino atque rege habeant et recognoscant ac debitae obedientiae fidelitatisque juramentum praestent. Harum testimo­nio literarum sigilli impressione munitarum. Datum Viennae, 14. Augusti 1540. 15

Next

/
Thumbnails
Contents