Bessenyei József: Diósgyőr vára és uradalma a XVI. században - források - Tanulmányok Diósgyőr történetéhez 2. (Miskolc, 1997)

Bevezetés

solitis nostris debitis, nam et reginalis maiestas vivente adhuc fra­tre meo, deinde expost obitum ipsius testibus literis suae maiesta- tis, quas ad me dedit, comiserat dominis consiliariis suorum, ut rationem debitorum nostrorum ineant ac perficiatur, quod tamen apud ipsos obtinere nunquam potuimus, neque iam obtinere pos­sum, quare clementissime domine, suplico maiestati vestrae, dignetur huius mee suplicationis gratiosam rationem habere, et domino locumtenenti consiliariisque suis litteris mediantibus com­mittere, ut in puncto debitorum meorum michi et pupilbs persol­vendorum, prout aequitas ipsa suadet michi quoque assistant. Praeterea scribere etiam dignetur maiestas vestra pro me domine regine sorori sue, ut iuxta priorem suae maiestatis deliberationem commissariis et consiliariis suae maiestatis litteris mediantibus committat, ut ratio debitorum mecum ineatur et concludatur, fa­ciet maiestas vestra in hoc quod, pro pupillis laborat, proculdubio rem piam et Deo gratam, quam et ego servitiis et orationibus meis apud Deum, pro felici successu rerum maiestatis vestrae, et lon- geva vita reservire studebo. Mitto hiis annexas litteras binas maiestati vestrae, unas a domino Marco, alteras a domino Francisco Bebek. Audio Maylad esse mortuum, Joannem audita morte statim ex Waradino fes­tinasse in Transilvaniam, relicto domino oratore Waradii possent iam practice fieri cum Transilvaniensibus, sed credo illos non ne- gliget dominus Marcus. Ego me et servitia mea fidelia maiestati vestrae commendo, quam Deus felicem conservet. Datum Bozok, 2. Septembris anno 1536. Eiusdem maiestatis vestrae sacratissimae servitor fidelis et ob- sequissimus S. Pemfflinger manu propria 13

Next

/
Thumbnails
Contents