Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
rae et satis opulentae provinciae, maiestatem autem suam quid aliud habere sive regni, sive patrimonii, nisi quod finibus Ungariae contineatur. Itaque si serenissimus rex sana maiestatis suae consiha amplecti velit, considerabit etiam atque etiam, quid faciat et subibit potius quasvis cum adversario conditiones, quam hanc vel iacturam, vel notam perditae patriae et in tantum discrimen adductae universae reipublicae Christianae in se et in posteros suos recipiat. Misisse se, quod supra dictum est, ad regem Ferdmandum, dedisse oratori illuc misso accuratissima mandata, dare omnem operam, ut ille cum sua maiestate concordiam aliquam tollerabilem ineat. Si tamen id ab eo nullo modo impetrari possit, agat dominus orator apud serenissimum regem, ut omnia potius faciat, quam ad istas extremitates veniat patriae tanto discrimini obiiciendae donec hoc, quod faciet, Deo et eius sacrae religiom, veniat ad ahquas tolerabiles conditiones cum adversario suo ineundas. Non ponat autem spem magnam m principibus amicis, videt lllos ita occupatos in suis negotiis, ut negotiis suae maiestatis vacare non possint. Credat sua maiestas id, quod revera res se habet eo rem suae maiestatis esse deductam, nisi Deus miro aliquo modo aliter rebus suae maiestatis prospexerit, ut si vix possit ab uno hoste nisi per alium hostem defendere et eum quidem toto Christiano nomini infensissimum , ac propterea valde suae maiestati periculosum. Relinquat igitur amore Dei sua maiestas has periculosas et non dignas Christiano principe cogitationes, convertat potius eo animum, undc possit oriri maximus honor suae maiestati et salus reipubticae Christianae, quam rebus omnibus anteponat et sit contenta, armis depositis, tractari pacem inter se et adversarium suum. Fliis et simitibus, in hanc tamen sententiam coram rege expositis, conetur dominus orator omnino regem in sententiam regiae maiestatis adducere. Quod si viderit, quod ita obscurum vix fieri poterit, qum lllud aticunde persentiscat regem spem habere in Thurci auxiliis, ac eam ob causam esse duriorem ac in sententia sua pertinaciorem, conetur tamen eum ab amicitia Thurci avellere, quantum poterit ilhs, quae superius dictae sunt, rationibus et aliis, si quas meliores pro rei et temporis quahtate reperire poterit. Agat etiam de iisdem rebus et in hanc ipsam sententiam cum proceribus consihariis regiis, cum archiepiscopo Colocensi, cum oratore regis Christianissimi, cum cancellario, cum magistro curiae, cum episcopo Varadiensi, cum Joanne Statileo praeposito Budensi, sed imprimis cum archiepiscopo Colocensi et oratore regis Franciae. Caeterum cum orator omnem in hiis diligentiam adhibuerit, si viderit regem et suos omnino pertinaces, neque ad id, quod sibi sit commissum, ullo modo inchnabiles, quaerat postremo a rege, quod sit, quod tandem sit maiestas sua ad hanc petitionem et tot exhortationes regiae maiestatis vere salute publica factura ne cum nullo prorsus responso orator redeat ad regiam maiestatem, et ut maiestas regia intellecta finali voluntate suae maiestatis et regis Ferdinandi possit intelligere, si quis adhuc modus sit pacis inter eos tractandae. FIoc omnino excipiat orator a serenissimo rege, si nichil aliud obtinerc poterit.