Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

Postremo quicquid responsi orator a rege habuerit, offerat tamen ei maiestatem re­giam ad omnia, quae pro honore, commodo et dignitate suae maiestatis facere possit, paratam et similia, quae in hanc sententiam dicenda et offerenda videbuntur. 26. 1528. junius 3. Tarnow. S^apolyai Jdnos vdlas^a Zsigmond kirdly kbvetenek, Stanislaw Tarlonak, amelyben menti magdt Ferdindnd vddjaival s^emben e's kifejti, hogy miert neki kell ural­kodnia Magyarors^dgon. LL IV. kbtet, 103a—109a.fol. A.cta Tomiciana, X. kbtet, 271. s%. 254—259. p. Responsum datum per serenissimum prmcipem Joannem Dei gratia Ungariae, Dalmatiae, Croatiae, etc. regem reverendo domino Stanislao Tharlo consiliario et oratori serenissimi domini regis Poloniae, etc. tertia die Junii in Tharnovia, anno Domini M-o D-o XXVIII-o. Reverendissime domine orator! Serenissima regia maiestas, dominus noster clementissi­mus agit amplissimas gratias maiestati serenissimi regis Poloniae, uti affini et patri suo honorandissimo et charissimo, quod sua maiestas dignata est medio oratoris sui, vestrae videlicet dominationis reverendissimae se se invisere, quod quidem officium Hcet maie­stati regiae serius sit vel opinione, vel expectatione suae maiestatis exhibitum, non pos­sunt tamen esse non omnia gratissima suae maiestati, quaecunque ab amantissimo patre in fiHum deditissimum proficiscantur, etiam si sera sunt et multo ante expectata. Quod autem attinet ad materiam legationis, pro qua pecuhariter vestra dominatio re­verendissima ad suam maiestatem est missa exhortandae suae maiestatis gratia ad ineun­dam concordiam cum hoste suo, rege Boemiae Ferdinando, de qua re plura disseruit ve­stra dominatio longa et eleganti oratione. Primum recenti memoria tenet sua maiestas, quantum operae, laboris et diHgentiae exhibuerit serenissimus dominus rex vester et ipse per se et per suos in ea re ad opta­tum finem perducenda, quo etiam nomine ampHssimas gratias agit sua sacra maiestas serenissimo regi, offerens vicissim omnem operam, studium, laborem, soHcitudinem su­am ad ea omnia facienda, quae unquam viderit pertinere ad honorem, commodum et ampHtudinem serenissimi regis vestri. Illud sua maiestas negare non potest (quod cum bona venia ipsius serenissimi regis dictum sit) desiderasse suam maiestatem, quod in ista concordiae inter se et regem Ferdinandum tractatione serenissimus rex non habuisset tot respectus et quod maiore aHquanto et ardentiore animo amplexus fuisset, id, quod iustum esset et aequum videbat et quod cum videret serenissimus rex adversarium su­um omnia aequa et iusta adeo pertinaciter recusare et videret ex discorchis, ad quas ani­mus adversarii incHnabat, non nisi beUa intestina et caedes sequi, imminereque certe toti Christianae reipubHcae periculosa, optasset regia maiestas, quod serenissimus rex am­plexus fuisset aHquam aHam viam, securiorem et breviorem, quia uterque regum tam sua maiestas regia, quam Ferdinandus coactus fuisset se se intra fines iustitiae continere, quod si fecisset, procul dubio nunc essemus omnes extra omne periculum et adversari-

Next

/
Thumbnails
Contents