Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
tudine supergressum verisimile est nichil aliud, nisi totius Christiani orbis imperium animo agitare. Qui si quid promiserit, tamdiu duntaxat servabit, quousque ei commodum videbitur. His artibus maiores eius peperisse magna ex parte, quicquid habent praesertim in Europa. Quod si rex Ungariae nullam habeat cum eo vel fortasse incertam adhuc atque ambiguam intelligentiam, tanto magis periculosum esse, dicat orator, ex illius nutu et arbitrio pendere, qui sit Christianorum omnium ex professo hostis, cuius in Christianos crudelitas si unquam alibi, nunc certe in Ungaria maxime apparet. Itaque serenissimus rex diligenter animo perpendat, quid agat, quales cum eo tractatus habeat, maiestatem regiam ea tantum consulere, quae sibi optima et tam honori ac saluti maiestatis suae, quam conservationi Ungariae et reliquae Christianitatis videantur esse accomodata. Melius esse, quomodocunque se habeant res, ne maiestas cum Thurco per aliquas pacis conditiones, cum Christiano potius adversario concordare, quin hostem illum teterrimum in rempubHcam Christianam inducere et causam praebere alicuius magni mali, quod nunc fortasse neque sua maiestas, neque alii tam facile considerare possunt. Erunt, qui ea, quae ex hoc sequi possunt Ferdinando regi, sed non deerunt, qui et suae maiestati adscnbant, quae cum videret tantas regni Ungariae et tam recentes ruinas, campis omnibus et oppidis ac villis adhuc recenti cruore madentibus et humanis cadaveribus plenis, suscepent regnum tutatu difficillimum non expectato, quod ilk dicunt, consueto ac legittimo omnium conventu praecipitaneius fortasse, quin in tali casu fieri debuisset, regno iam tunc in diversas partes scissi, non ignara se genuinum habituram hostem et utcunque potentissimum et fieri posse, ut qui in hunc modum fuerint maiestatis suae immaturam obedientiam sequuti, non difficulter essent, data occasione, a sua maiestate recessuri. Quod tamen ipsum, licet non dubitet maiestas sua regem Joannem optimis de causis et optimo animo fecisse, non deesse tamen etiam ex amicis suae maiestatis et fautoribus, qui haec non usque quaeque probent. Oratores suae maiestatis tam in conventu Olomucensi, tam in Pyotrkoviensi dikgentissime egissent causam suae maiestatis, multa duxissent pro causae eius iustificatione. Sed adversanum adhuc perstare in sua maiestate eo nomine criminanda, quod non kberis populorum suffragks sit in regem electa, sed per factiones illud occupare fcstinaverit. Cuius rei comprobandae gratia ostentarunt eius oratores kteras quasdam, sigiUo suae maiestatis et akorum, qui cum sua maiestas eo tempore in Thokay erant congregati, obsignatas minarum atrocissimarum plenas, quae kcet regia maiestas non propterea commemoret, quod rem adversarii vekt per hoc facere firmiorem, vel rem suae maiestatis invakdiorem, sed quod putat non defuturis, neque nunc deesse scit multos, qui quicquid mcommodi ex khs dissensionibus vel regnum Ungariae, vel aka regna Ckristianitatis acceperint, id non solum Ferdinando, sed etiam suae maiestati sint ob praedictas causas ascriptun. Sed sive uni, sive alteri ex eis haec culpa asscribitur, illud erit perpetuo dolendum, quod inter istas duorum regum pro regno Ungariae contentiones et mutuas in alterutrum culpae huius reiectiones regnum omnium, quae Europa habet, nobiUssimum ac ditissimum peribit cum ingenti ac apertissimo regnorum aUorum ei vicinorum discrimine. Peribit autem non Ferdinandi, sed suae maiestatis patria et longe maiore suae maiestatis, quam Ferdinandi iactura, quippe cui non desint, Ungaria amissa, aUae innume-