Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
25. [1528.funius 3. eibtt.] Zsigmond kirdly utasitdsa S^apolyai Jdnosho^ kiildbtt kbvete, Stanistaw Tar/o s^dmdra, akinek fofeladata, hogy a Ferdindnddal valb megbekelesre rdbes^elje S^apolyait. LL. IV. kbtet, 100a—103a.foi. Legatio ad serenissimum dominum Joannem Ungariae regem Tarnoviae agentem per reverendum dominum Stanislaum Tharlo canonicum Cracoviensem et secretarium regium peracta Orator praemissis, quae de more praemittenda videbuntur, dicet non esse ignotum serenissimo regi, quanto studio ac diligentia quaesiverit regia maiestas ab eo tempore, quo serenissimus rex sit ad culmen regii fastidii evectus, modum quo sua maiestas potuerit regnum illud pacifice possidere et cum serenissimo rege Ferdinando, adversario suo perquam optinus et facillimis conditionibus concordare. Atque in hoc maiestatem regiam non curae ac labori suo et suorum, non expensis satis gravibus pepercisse, quae licet omnia malo quodam fato videat aliter, quam optabat recidisse et rem in eum statum esse abductam, ut ferro per multos menses inter suam maiestatem et regem Ferdinandum decertatum sit cum maximo regni llkus miserrimi detrimento, illiusque maiestatem adversario suo cedere et e regno suo abire coactum esse, se tamen ne quid penitus committat, quod pro salute reipublicae Christianae, pro honore et commodo suae maiestatis facere possit. Statuisse rursus utrumque regem tentare, si quae inter eos pax et concordia fieri possit et iam hunc novissimum tot suis prioribus laboribus actum superaddere, quod si quid proficiat in commune se publico totius Christianae reipublicae nomine sibi vehementissime gratulaturam et Deo ac regibus ipsis gratias acturam, sin ntinus deploraturam se perpetuo miserae Ungariae, alterius patriae suae ac totius Christiani nominis infelicem sortem. Misisse igitur, dicat dominus orator, huius rei gratia ad utrumque regem cum diligentissimis mandatis se ad maiestatem suam, alterum eodem tempore ad regem Ferdinandum esse missum, utrumque ad pacem, si qua adhuc ems spes supersit, suadendum. Motam autem esse regiam maiestatem ad hoc tum amore, quo regem utrumque et eorum commoda et honorem prosequitur et quo Christianae reipublicae recte perspectum esse velit, tum quod intelkgat pro certo Thurcum facere pro aestate futura maximos apparatus, maiores etiam, quam tunc fecerit, quando serenissimus olim rex Ludovicus, nepos regiae maiestatis interiit, invasurum omnino hoc anno et occupaturum Ungariam. Flaec sibi ab eo esse nuntiata, cui et constent consilia et acta caesaris Thurcorum et soleat suae maiestati nonnisi veritatem nunctiare. Maiestetem serenissimi regis scire, quales sibi sint cum Thurco intelligentae et tractatus, hoc unum sibi compertum esse, qualescunque illi sunt et quicquid suae maiestati Thurcus promittat, si quidem aliquid promittit, parum esse promissis lllius fidendum, etiam si omnia tutissima ac securissima polliceatur. Verendum esse, nedum fmgat sc venire in auxilium, veniat in exitium, quod etiam praestet nunc, quod polliceatur, paulo tamen post gravem fore et intolerabilem eius amicitiam et tam suo maiestati, regnoque Ungariae, quam aliis vicinis regnis perniciosam, praesertim huius moderni lmperatoris Thurcorum, quem omnes maiores suos belli gloria, felicitate et rerum gestarum magm-