Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

voluisset ferre suppetias adversario maiestatis vestrae, potuisset, utique id non levi gen­tium praesidio et numero facere, neque istud celare voluisset, ut quae non soleat cum ullo principe amicitiam simulare. Nunc vero quod ad maiestatem vestram attinet, nulla aliqua gratia amor, affinitas denique eiusdem adversarii maiestatis vestrae tanti esse apud maiestatem suam potuis­set, cuius causa maiestas sua animi sui propensionem et benevolentiam maiestati vestrae serenissimae ex coniunctione debitam et promissam deberet immutare. Rinconis facta quae fuerint antea, ignorabat maiestas sua, cum ille longissimo inter­vallo ab aula maiestatis suae semper esset disiunctus. Nunc deinceps quae facturus est, non latebunt maiestatem suam, in quibusqutdem dabit diligentem operam sua maiestas, ne quid ab eo fiat et admittatur, quod suae maiestatis officium et promissa arguere, ve­strae vero serenissimae maiestatis voluntatem irritare posset. Receptu tamen eum prohibere in regno suo honeste quo modo possit, maiestas sua non intelligit, cum ille dicat posteaquam apud maiestatem suam oratoris munere funge­retur, ita semper interclusum se fuisse et esse et redire tuto ad regem suum hactenus non potuerit, nec possit. Et quoniam in endem quoque summam serenissimus rex Fferdinandus ad maiesta­tem reginalem scripserat literas de eorum Polonorum temeritate conquerens, qui pro adversario suo adversum se arma sumpserant et subinde monens fraterne, ut maiestas sua reginalis coniugem suum serenissimum ad conservandam amicitiam cum maiestate sua hortaretur: orator debebit maiestatis reginalis nomine plurimam serenissimo regi Fferdinando salutem dicere et literas maiestatis suae offerre, dcinde dicere maiestatem suam reginalem eius necessitudinis et amicitiae, quae inter serenissimum dominum con­iugem suum et ipsum serenissimum dominum regem Fferdinandum intercedit, cum semper antea diligentem habuisse rationem, tum nunc maxime habere velle, cum eius­dem serenissimi domini regis Fferdinandi literis de hac re fuerit admonita, neque desi­nere quidem omni studio et diligentia maiestatis domini coniugis sui animum mducere, ut omnia gerat et praestet erga lllius maiestatem serenissimam, quae fraternus amor et promissa suae maiestatis postulare videbuntur, prout etiam certo sibi persuadet maiestas sua reginalis maiestati serenissimi domini regis Fferdinandi cognitum esse posse coniu­gem suum serenissimum constantem et officiosum hactenus semper fuisse in liiis, quae ad bonam amicitiam et mutuam amorem inter eum et illius maiestatem conservandum videbantur pertinere, neque obnoxium aliqua ex parte esse eorum, quae rumonbus va­nis et incertis hinc inde circumferuntur. Quare rogat maiestas sua reginalis, ut serenissimus rex Fferdinandus de maiestate dommi coniugis sui omnia sibi persuadeat et polliceatur, quae ab amicissimo quoque et benevolentissimo principe sperare et cxpcctare posset. Non fallet enim haec res maie­statis illius serenissimae opinionem. Caeterum ut se in amore et benevolentia sua regia conservare dignetur serenissimus rex Fferdmandus, uti hactenus fecit, plurimum rogat maiestas sua reginalis.

Next

/
Thumbnails
Contents