Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
gnitate et commodo ipsius serenissimi regis Ferdinandi. Siquidem id maiestati suae gratum et placitum fuerit, alioqui, si illi hoc studium et officium fraternum maiestatis regiae non perinde acceptum erit, tempus posterum docebit, recte ne, an perperam maiestas regia et Poloni consultum voluerint in hoc eventu serenissimo regi Ferdinando et regno Hungariae, cuius bonum statum communem semper reputarunt. Postremo loco hiis verbis aget et utetur orator apud serenissimum dominum regem Fferdinandum, privatim tamen Maiestas domini mei accepit non pridem literas maiestatis vestrae serenissimae Viennae, XX. die Martii datas, quarum structura et verborum contextus acrimoniam novam et inusitatam prae se ferebat, quae cum neque coniunctioni mutuae et affinitati responderet, neque pro meritis et ex dignitate suae miestatis esset et mirata est plurimum maiestas sua serenissima et gravi ac molesto tulit animo parvam sui et officiorum suorum liiisdem literis habitam esse rationem. Et proinde dedit mihi in mandatis, ut hoc pacto maiestati vestrae responderem. Indignum sibi principio videri vestram serenissimam maiestatem vanis et incertis rumoribus ductam argumentationem apertam conscripsisse, qua officium et promissa maiestatis suae vocet sibi in suspicionem, quam etiam concludens dicat facta suae maiestatis videri iactationi adversarii sui respondere. Cum tamen e contrario omnium rerum progressus et exitus documento esse possit maiestatem suam serenissimam constantissimam in promissis, in officio facillimam, in amicitia denique conservanda diligentem semper fuisse. Nam non modo non iuvit adversarium maiestatis vestrae serenissimae in aliquo maiestas sua, sed etiam ubi erat pollicita, severissimis edictis propositis subditos suos contra illorum libertates ab illius militia revocavit. Quae res quantam commoditatem capiendarum urbium et arcium, regni Hungariae occupandi et victoriae consequendae maiestati vestrae atrulerit, cuilibet palam esse potest. Tametsi enim aliqui dicto maiestatis suae non audientes periculo suo, nec tamen impune illic remanserit, ld, quod et maiestatis caesareae et maiestatis vestrae serenissimae, aliorumque regum et principum plerique subditi ab hostibus illorum saepius revocati facere solent, nihilominus tamen commodum et utilitatem suam revocatio suae maiestatis est consequuta. Siquidem veluti ad thesseram vel signum militum aliquorum excitata studia, itaque quoque dominorum Ungarorum ammi et voluntates, audita sententia et iudicio maiestatis suae, quod tunc illis anceps et dubium videbatur, ab adversario maiestatis vestrae sunt ad illam subita quadam mutatione traductae. Deinde cum maiestas domini mei amicitiae et coniunctionis mutuae violandae nullam vel scripto, vel agendis rebus praebuerit causam, plurimum optat, ut in literis maiestatis vestrae serenissimae aequa deinceps ratio dignitatis et amplitudinis suae habeatur, ne maiestas vestra serenissima videri possit rumoris calumpniam amori et constanti officio maiestati suae praetulisse, quod nulla cuiusque cavillatione, ne dicam, etiam ullis in volucris et latentibus argumentis notari unquam possit in vitio. Quippe quod maiestas sua serenissima palam et aperte, prout eius honor et dignitas postulare videntur, omnibus dolis procul soleat authoritatem regum et principum omnmm Christianorum, praesertim vero necessariorum suorum pro cuiusque in se merito colere et observare, et si