Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

Acta Tomiciana, X. kbtet, 235. s% 221—223. p. (Csak a Ferdindnd eibtt „privatim"' mondandb res^Ietet kb^li.) Addenda domino oratori ad serenissimum regem Ferdinandum Orator maiestatis regiae habebit procul dubio cum apud serenissimum regem Ferdinan­dum, tum etiam in Germania et ahbi multas exprobationes. Primum, quod nostri pleri­que apud serenissimum regem Joannem mihtarunt, deinde, quod ipsi domino regi Joan­ni sit apud nos receptus datus. Primum erit diluendum his veris et in regnis Christianis non insohtis rationibus. Ho­mines videhcet in hoc regno hberos esse, hbere sibi dominum ehgere, neque ilhs a maie­state regia, nisi iure imperare posse. Fuisse ilhs semper hberum mihtare pro pecunia a­pud quoscumque vellent, praeterquam apud hostes patriae. Atque hanc hbertatem illos cum ab ahis nationibus Christianis, tum vero potissimum a Germanis didicisse, qui non solum ubique, quod volunt, sed etiam ad hostes dominorum suorum naturalium mihta­tum proficiscunt, prout apud regem Galhae et ahos hostes caesareae maiestatis plurimi reperiuntur. In hac tamen hbertate maiestatem regiam et universum senatum regni Po­loniae hoc constituisse commodandi et gratificandi studio serenissimo domino regi Fer­dinando in hoc conventu generah novissimo, ut nullus deinceps possessionatus iret ex­tra regnum militatum sub poena capitis et privatione bonorum omnium. Post quod edi­ctum promulgatum nuhos alios ad regem Joannem profectos fuisse, quam eos, qui iam pridem apud illum conducti erant, et hi quidem pauci, nec perinde instructi, ut regi Jo­anni robur ahquod magnum addere potuissent. Quos et ahos Polonos si serenissimus rex Ferdinandus suo servitio dignatus esset, multo hbentius illos maiestati suae servitu­ros fuisse. Secundum ita refeUendum erit, quod receptus datus sit regi Joanni in hoc regno du­as ob causas. Primum, quod non videbatur officium Christiano regi dignum confugien­tem ad se vicinum et affinem suum in tanto eius casu et calamitate e regno suo expelle­re, quod neque fratercuh in monasteriis suis facerent. Deinde, quod hac occasione obla­ta, sperat maiestas regia se id, quod hactenus non potuit pro serenissimo rege Ferdinan­do, nunc commodius praestare posse, ut videhcet regno Hungariae pacifice et sublatis omnibus impedimentis potiri possit. Nam ubi adversarius eius ad Thurcos transfugisset, quos maiestas sua non ignorat accingere se se viribus omnibus ad regnum ipsum Hun­gariae occupandum. Quanta hinc difficultas serenissimo regi Ferdinando et toti reipu­bhcae Christianae pernicies sequi possit, neminem esse rationis compotem, qui non in­telhgat, et praesertim sub ea fide et constantia Ungarorum erga reges suos, quam cum ahas semper, tum nunc potissimum abunde declararunt. Nunc maiestatem regiam com­modandi causa, primum serenissimo regi Ferdinando, deinde toti reipubhcae Christia­nae hoc fecisse sub eo eventu, concessisse in primis receptum domino Joanni regi in re­gno suo ea lege, ut se quiete contineret et nichil hostile in ipso regno maiestatis suae ad­versus serenissimum regem Ferdinandum et regnum Ungariae mohretur. Deinde cura­turam esse maiestatem regiam modis omnibus de hac differentia et bello toti reipublicae Christianae perniciosissimo extinguendo, idque quantum maxime fieri poterit, cum di-

Next

/
Thumbnails
Contents