Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

Et illustris et magnificus dominus orator dixit: „Posteaquam video, quod serenissi­mus dominus rex Ferdinandus differe dignetur istum articulum, in quo agitur de feren­do auxilio contra Thurcos, ego etiam consimiliter deliberationem accipio ad serenissi­mum dominum meum regem Poloniae, dominum meum clementissimum referendi et communicandi ista omnia suae sacrae maiestati." Et reverendissimus dominus Tridentinus dixit: „Quicquid autem super hiis serenis­simus dominus noster rex Ferdinandus cum statibus et provincialibus sui regni Boemiae desuper concluserit, certificabit super hoc serenissimum dominum regem Poloniae." Et illustris et magnificus dominus orator dixit: „Similiter cum ego — inquit — istud serenissimo et clementissimo domino meo referam et ordine declarato quicquid super eodem articulo maiestas sua regia cum suis dominis consiliariis deliberare et statuere di­gnabitur, curabit maiestas sua id per literas serenissimo domino regi Ferdinando signifi­care." Et hoc modo actum est de primo articulo. Super secundo articulo, in quo fit men­tio, quod unus rex contra alium cum quibuscunque personis et in favorem quarumcun­que personarum cum regnis, dominiis, terris et principatibus suis non debeat esse consi­lio vel auxilio, summo duntaxat pontifice Romano excepto, dominus reverendissimus Tridentinus dixit: „IUustris et magnifice domine orator! Omnino cuperet maiestas sere­nissimi domini nostri, quod in isto secundo articulo, ubi sit exceptio pontificis, etiam serenissimus ac potentissimus princeps et dominus, dominus Carolus Romanorum im­perator semper augustus excipetur et excludetur." Et illustris ac magnificus dominus orator dixit: „Cum ego, ut dixi, non habuerim speciale mandatum a serenissimo domino meo ad hunc articulum isto pacto concluden­dum, quapropter hunc articulum ad deliberationem serenissimi et clementissimi domini mei referendum accipio." Et dominus Tridentinus dixit: „Quantum vero ad renovatio­nem articulorum eiusdem contractus et confoederationum antiquorum regum et regno­rum Bohemiae et Polomae pertinet, ut eos serenissimus dominus noster acceptare di­gnatus est, ita dignetur renovare." Tum illustris et magnificus dominus orator dixit: „Quemadmodum serenissimus do­minus, dominus Ferdinandus reliquos articulos acceptare et confirmare dignatus est, ita ego vice et nomine serenissimi domini mei ad confirmandum eosdem sum paratus." Egit illustris et magnificus dominus orator summam diligentiam, ut et isti articuli an­tiquae confoederationis literis regiis inscriberentur. Paratus est ipse vigore mandati regii suas dare, tamdiu valituras, donec alias similes sacra maiestas regia Poloniae mittere di­gnaretur. Hiis auditis reverendissimus dominus Tridentinus cum suis collegis adiit serenissi­mum dominum regem Ferdinandum et post aliquantum temporis redeuntes, dixerunt: „Illustris et magnifice domine orator! Ex quo duo articuli suspensi sunt in deliberatio­nem principum, contenta est maiestas domini nostri, ut tantum conscribantur articuli et sigillis lllustris et magnificae dominationis vestrae ac magnifici domini cancellarii regm Boemiae subsignentur et manibus dominationum vestrarum subscribantur." Contendebat magnum in modum illustris et magnificus dominus orator, ut sicut pri­us volebat, inscriberentur articuli alii antiquae confoederationis literis regiis, praeter du-

Next

/
Thumbnails
Contents