Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
Die dominico Oculi 21 venit ad illustrem et magnificum dominum oratorem dominus Sigismundus de Eberschteyn, nuntians dominationi suae illustri et magnificae, ut apud sacram maiestatem regiam postridie illius diei, hoc est in festo Annuntiationis Sanctae Mariae, 22 comparet ad horam decimam nonam. Sed quia illustris et magnificus dominus orator invitaverat ad prandium oratorem sacrae caesareae et catholicae maiestatis et ahum oratorem serenissimi domini regis Angliae, ahosque multos dominos et auhcos regios, cumque illustris et magnificus dominus orator cum hospitibus ad mensam sedere pararet, rursus dominus Sigismundus venit nomine maiestatis regiae, quod sequenti die proximo ad horam tredecimam apud maiestatem illam regiam constitueretur. Eo itaque die toto illustris et magnificus dominus orator cum dictis dominis oratoribus et aliis hospitibus laetus fuit. Feria autem tertia 23 post tactum duodecimae horae venerunt pro illustri et magniftco domino oratore magnificus dominus Vilhelmus magister aulae regiae et supranominatus dominus ludex, velit dominatio sua regiam maiestatem adire habitura finale responsum ad legationem suam. Et illustris et magnificus dominus orator evestigio ad arcem se contuht et regiam maiestatem adiit. Ubi reverendissimus dominus Tridentinus sic dicere orsus est: ,,Serenissimus dominus noster rex, lUustris et magnifice domine orator, proximis decursis diebus satis abunde per me et magnificum dominum Leonardum de Arach, cancellarium suum illustri et magnificae dominationi vestrae respondit, quando nos ad hospitium illustris et magnificae dominationis vestrae miserat. Et hcet tantum duo sunt in consideratione, de quibus nos cum lllustri et magnifica dominatione vestra in hospitio egimus. Et tum rex: sunt enim illa adiectiva, nisi ista substantiva, sepositis ergo istis adiectivis, videamus substantiva. Primus articulus est, quod illustris et magnifica dominatio vestra multis argumentis et hiis quidem efficacissimis nititur, ut propter bona pubhca et privata maiestatem regiam mducat, quod sua maiestas velit concordiam cum Joanne waywoda Transilvaniae inire per medium serenissimi domini regis Poloniae. Sacra maiestas regia etsi nihil prorsus dubitat de iure suo optimo et clarissimo, quod ilh tum ex foederibus et contractibus antiquis, quum ex sanguine ad illud regnum competit, non dubitat etiam, quod in eo ipso iure repetendo non destituet maiestatem suam serenissimus et invictissimus Romanorum imperator semper augustus, dominus et frater suae regiae maiestatis, non destinent etiam maiestatem suam in hoc et principes imperii, essetque magnanimitas et generositas, quod regia maiestas modis omnibus optimum ius suum defendere non deberet: tamen non obstantibus istis omnibus rebus, ne videatur maiestas sua ahqua in parte non adquiescere votis et desyderiis serenissimi domini regis Poloniae et illustris et magnificae dominationis vestrae, et ut toti orbi constaret nihil maiestatem suam non tentare pro repetendo regno Hungariae, sive id fiat armis, sive concordia. Inclinat se ergo maie21 Marcius 24. 22 Marcius 25. 23 Marcius 26.