Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
stas sua regia ad ipsam concordiam, quod si illustris et magnifica dominatio vestra considerat, quod per media istiusmodi concordiae regnum Hungariae absolute remaneat in manibus serenissimi domini mei, hoc est, quod sua maiestas tanquam verus rex possideat regnum Hungariae, tunc sua maiestas poterit pati, ut suo loco et tempore fierent tractatus et sermo de aliis conditionibus ad hanc concordiam necessariis. Secundus articulus: in consideratione de antiquis foederibus confirmandis et novis, si opus est, innovandis inter maiestates regum nostrorum et regna Boemiae et Poloniae, ducatusque, terras, doniinia et terras ad ea pertinentes, agit et habet maiestas regia maximas gratias serenissimo domino regi Poloniae, ut fratri et consanguineo suo charissimo, quod maiestas sua dignetur ad haec animum suum inclinare. Inclinata est ad haec maiestas sua regia et placet, ut antiqua foedera innoventur. Verum quia maiestas sua nunc est maximis negotiis distenta, estque ln expeditione rerum suarum, nec vacabat antiqua foedera, illa videlicet, quae facta erant inter serenissimos dominos Casimirum Poloruae et Georgium Boemiae, etc. reges, quaerere et invenire. Promittit verbo maiestas sua illa omnia in eis contenta tenere et conservare. Postea tamen loco et tempore suis dignabitur de hiis cum serenissimo domino rege Poloniae mutuam habere mtelligentiam et per mutuos oratores, sive commissarios de hiis tractare et transigere." Et haec fuit tota expeditio et totum responsum datum fmaliter illustri domino oratori super totam legationem suam. Hiis auditis, illustris et magnificus dominus orator assurgens dixit: ,,Ago et habeo sacrae maiestati vestrae immortales gratias nomine serenissimi et clementissimi domini mei, quod tam gratiose et benigne ad legationem meam mihi medio reverendissimi domini episcopi Tridentini respondere dignata est. Quantum igitur attinet caput principale, ubi dictum est per reverendissimum dominum Tridentinum, quod si ego considerarem, quod per istam concordiam absolute regnum Hungariae perveniat ad manus sacrae maiestatis vestrae et tunc maiestas serenissima dignetur mclinare animum suum regium ad concordiam, ego, serenissime rex, sicut prius et non semel dixeram serenissimam maiestatem regiam Poloniae, dominum meum gratissimum nihil de mente illius domini regis coronati intellexisse, an vellet ipse ad aliquam concordiam accedere, nec ne, ita et nunc ingenue loquor, quod illa maiestas nihil penitus scit de mente et voluntate illius domini regis pro ista concordia. Credit tamen, quod si maiestas vestra animum suum ad aliquas conditiones in effectu concordiae inclinari dignabitur, quod etiam ille dommus rex ad vota et postulata serenissimi domini mei descendet ad aliquas conditiones pacis. Promittit enim per nuntios et iiteras in omnibus parere voluntati serenissimi domini mei regis. Huius autem concordiae non alia de causa avida est maiestas serenissimi domim mei, nisi propter commodum nedum regnorum istorum, sed etiam totius reipublicae Christianae, quae stantibus huiusmodi discordiis, maximis discriminibus exposita est. Etiam adhortatur maiestas sua, ut rex aetate senior a nonnullis principibus Christianis, ut sua maiestas vires suas interponat, quo haec differentiae inter maiestates vestras possint sine sanguinis effusione sopiri. Permonet etiam hoc maiestatem suam, quod ut prius dixi, ab utroque latere coniunctus est maiestati vestrae serenissimae arctissimo san-