Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
ex sorore avi sacrae maiestatis regiae Poloniae, serenissimi domini Wladislai Jagelonis ex principe Ernesto archiduce Austriae suscepit, et Elisabeth reginae felicissimae mulieris. „Nulll ergo magis conveniret pacem istam procurare et promovere, nisi serenissimo domino meo, ad quod illum caeteri quoque principes Christiani invitant, invitant et nonnulli subditi istius maiestatis. Rogo itaque et obsecro, dent operam dominationes vestrae et praesertim vos, reverendissime domine episcope, ut potius tractatibus, quam armis negotium agrediatur. Non desunt, credo, apud vos, quibus bellum dulce est, sed rei Christianae valde amarum est, praecipue tam periculosissimo tempore." Et alia multa in hunc sensum illustris et magnificus dominus orator disseruit. Hiis auditis, dominus episcopus Tridentinus cum collega suo rursus secessit in partem et parumper inter se collocuti, reverendus dominus episcopus in eum modum loqui orsus est: „Illustris et magnifice domine! Aumvimus ea, quae rursus illustris et magmfica dominatio vestra, quae ad pacem sunt, suasit. Referemus haec omnia serenissimo domino nostro regi, repetentes, quantum nostra memoria feret, postulata et consilia illustris et magnificae dominationis vestrae. Quantum autem ad nos attinet, curabimus ea suae maiestatis suadere, quae fides nostra, debitumque nostrum exposcit et quae futura sunt ex honore et utilitate serenissimi domini nostri. Nam neque nobis alia consulere, neque maiestati suae consilia nostra sequi licet, nisi quatenus honor et gloria, utilitasque maiestatis suae exposcit. Sed ut dixi, perdificile est aliter concordiam fieri, nec nobis secus consulere pacem convenit, nisi regnum Hungariae serenissimus dominus noster in possessionem pacificam accipiat, quod iste nullo modo obtinere poterit. Scimus enim nos practicas eius, scimus, quas literas ad quosdam scripsit, habemus prae manibus literas ipsius et illorum, ad quos scripserat, novimus vires eius. Sed si quid illustris et magnificus dominatio vestra habet certarum conditionum ex parte ipsius vayvodae, quibus concordari vellet, dicat nobis ingenue et libere, cum videt nos etiam secum libere et plane agi." Tum illustris et magnificus dominus orator dixit: ,,Reverendissime domine, ego nullas habeo ac neque scio ex rege Hungariae pacis conditiones. Sperat tamen serenissimus dominus meus, quem ille nuntiis et literis saepe invisere solet cum mirificis commendationibus et gratulationibus." Et dominus episcopus: „Nos haec omnia dicemus serenissimo domino nostro et alio tempore illustri et magnificae dominationi vestrae respondebitur. In negotio Barensi fiet bona et optata expeditio, non deeritque, quantum maiestati suae licebit, rebus et iustitiae serenissimi domini regis Poloniae et clarissimae coniugis eius." Meminit etiam veterum inscriptionum inter regna Poloniae et Boemiae, quas maiestas regia in archivo quaerere fecit et cum invenientur, libenter illas innovare et confirmare ac si opus erit, augere dignabitur. Postremo postulavit dominus episcopus Tridentinus illustrem et magnificum dominum oratorem nomine serenissimi domini regis Ferdinandi, ut quemadmodum illustris et magnifica dominatio sua divo Maximiliano caesari et serenissimis Wladislao et Ludovico, Hungariae et Boemiae regibus inserviebat, tantundem et huic sacrae maiestati regiae suorum obsequiorum impenderet. Ad haec illustris et magnificus dominus orator omnem operam, omniaque studia sua exhibuit. Haec acta fuerunt decima nona Martii. Rex autem aliis sequentibus diebus cum domihis Bohemis de exactionibus constituendis et auxiliis ferendis tractabat.