Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

ti Hungariae et Boemiae regis, archiducis Austriae, caesaris Friderici fratris patruelis uxorem accepit, dominam lllam omnium mulierum felicissimam. Fuit enim neptis cae­saris, filia regis, soror regis, uxor regis, quatuor regum coronatorum et unius cardinalis mater et mater divi Casimiri, qui inter beatos reputatur. Supervenerunt ad haec illa cla­rissima duo matrimonia, quod serenissimus dominus Ferdinandus duxit uxorem domi­nam Annam, filiam divi olim Wladislai regis, neptem ex fratre serenissimi domini regis Poloniae; acceperat vicissim olim rex Ludovicus serenissimam dominam Mariam in coniugem, sororem sacrae caesareae et catholicae maiestatis et serenissimi domini Fer­dinandi regis. Ex hiis et aliis causis neminem esse, cui seremssimus dommus rex Polo­niae concedat, ut plus, quam ille faveat omnes prosperos successus earum utrique maie­stati. Nec dubitat maiestas eius, quod regnum Hungariae et tota Christiana respublica multo commodius a sacra caesarea domo, quam ab ullo alio principe defendi potest. Sed dum — inquit illustris et magnificus dominus orator — maiestas regia Bohemiae re­gnum illud armis repetere adoriretur, plurimum timet serenissimus dominus rex Polo­niae, ne Thurcus Htem illam dirimat et totam Hungariam (quod Deus avertat) occupet. Cumcum — inquit — maiestas vestra contra regnum Hungariae arma et gladios cruentos eduxerit et ex alia parte Thurcus frameam cruentam in hoc regnum extenderit, parvo negotio hoc miserum et afflictum regnum sit periturum. Taceo, quid de aliis vicinis re­gnis, si casus iste, quem tamen Deus procul vertat, sperandum erit. Quae omnia altius secum maiestas regia Poloniae perpendens, videt velut in speculo gravissimum discri­men, in quo constitutum est regnum Hungariae, videt, quod haeret in faucibus hostium, si ad haec mala accedent arma Christianorum principum, cognoscit, quod Turcus com­mums hostis non solum ipsum regnum Hunganae, sed etiam totam Christianitatem fa­cillime opprimet. Censet ergo et consulit ex animo, ut aliis potius honestis modis maie­stas vestra — inquit illustris et magmficus dominus orator — ius suum, quam tumultu bel­lico exigat." Egit modis omnibus dominus orator, perducere volens regem ad concordiam, offe­rebatque studium et operam serenissimi domini regis Poloniae. „Cuius maiestas licet ha­buerit in magno ducatu Lithvaniae magna et gravia negotia sua et illorum subditorum, utpote apud quos a quadrennio non fuit, destinaveratque in animo illuc se cum serenis­sima domina regina et illustnssimo domino Sigismundo Augusto, magno duce Lithva­niae, filio suo amantissimo conferre, sed perpendens, quid periculorum superimmmeat toti reipublicae Christianae, nedum Hungaris revocavit propositum suum, meque - in­quit - ad maiestatem vestram misit, agerem de pace inter maiestatem vestram et regnum Hungariae." Data opera, illustris et magnificus dominus orator ex nomine serenissimum regem coronatum apellare noluit, videbat enim regem Ferdinandum ad voculam hanc quodam modo irritari. Quod autem auxilium attinet per maiestatem regiam Poloniae serenissimo domino regi Ferdinando contra Hungaros praestandum, exposuit affatim, quod perpetua bella maiestas regia Poloniae adversus Thartaros gerit vim et potentiam eorum reprimendo. „Et licet — inquit - hiis diebus illustris dominus dux Constantinus, supremus maiestatis regiae, domini mei exercituum capitaneus cum gentibus et subditis maiestatis suae ex regno Poloniae et ducatu Lithvaniae collectis ex Dei benignitate insignem ex illo victori-

Next

/
Thumbnails
Contents